—— 7 agetatis, multa, quibus minime erat opus, blaterando adoleſcentem amoris impatientem vsque adeo eſt re- moratus, vt, cum ad virginem reſpiceret, illa ſeſe interea commodum in aliam plateam aduortiſſet. Enixe igitur orat rogatque ſeruum, vt virginis po- tiundae, quacunque tandem poſiit ratione, vel vi, vel clam, vel precario, copiam fibi faciat. Quod quo facilius homini perſuadeat, ſtatim ab initio v. 15. reuocat memoriam eorum, quae ſibi accepta referat idem& pro quibus animum ad quaeuis officia prae- ſtanda paratiſfimum ſaepius ſpopondiſſet. Cum igitur deinde finita narratione ſeruum tergiuerſari&, quod cuperet ipſe, pro flagitio habere videret, quod qui- dem fimulate hunc feciſſe nullus dubito, iterum de- fertur ad ea, quae clam patre praeſſitiſfet illi, qui- busque maxime, vt morem tandem fibi gerat, im- pelli eundem poſſe putat. An, inquit, potiur haec (int. in cellulam ad te patris penum omnem conge- rere clanculum) patri aequum t fteri, vt a me lu- datur dolir? Quod qui reſtierint, culpent, illud(illis crucibus referre gratiam atque eas itidem fallere) merito fatum omnes putent.— Quibus tandem vi- Gus Parmeno dat manus.
Act.


