Aufsatz 
De Terentii quibusdam locis disputat / Io. Fridericus Roos
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6 Scis te mihi faepe pollicitum eſſe; Chaerea, aliquid inueni Modo, quod ames: in ea re vtilitatem ego faciam vt cognoſcas meam: Cum in cellulam ad te patris penum omnem congere- bam clanculum.

Atque haec poſteriora adoleſcentis verba, quibus Par- menoni, vt miſere amantem adiuuet, perſuadere omni opera nititur, certiſſfimam loci noſtri explica- tionem, niſi egregie fallor, continent. Quod vt cla- rius pateat lectoribus, ſummam totius ſcenae ob ocu- los ipſis ponere haud abs re fore puto.

Narrat ſeruo adoleſcens, amoris oeſtro percitus, in via ſe vidiſſe& illico deperiiſſe virginem, cuius faciem& omnem corporis habitum viuidiſſimis, quos ardentiſſfimus amor habet, coloribus pingit. Sed proh dolor! vixdum illam viderat penitusque animo amorem imbiberat, cum accurrit ad eum ſenex qui- dam incuruns, tremulus, labiis demiſſs, gemens; qui moleſte atque tardiſſime, vt fere fert natura eius

aeta-