⸗„
ſodia, bona confilia proſperos vbique ſucceſſus pol- licitantia, mutua concordia, ſtudiumque pacis cum finitimis nationibus caute ac prudenter ſeruatae. Hinc optima fulgent benefactorum exempla, quae impe- rantibus aeque ac ciuibus, ſalutaria viuendi praece- pta ſubminiſtrant. Quanta igitur ſit hiſtoriae vtili- tas, hoc argumento ſatis luculenter commonſtratur. Quid enim melius, quid vtilius fingi ac cogitari po- teſt, quam ciuium pariter ac imperantium officia, factis laude digniſſimis illuſtrare,& bona conſilia ad ſalutem reipublicae conſeruandam atque amplifican- dam ſapienter& circumſpecte temperare. Similis eſt hiſtoriae vtilitas, quando in calamitatibus popu- lorum recenſendis occupatur. Hic enim ad fontes miſeriae, qua integra ſaepe gens adfligitur, animum lectoris deducit, vt a cauſſis ipfis ad recte iudican- dum impellatur. Ciuium perfidiam, diſcordiam, eru- ditionis bonarum artium ac diſciplinarum neglectum, rudem& incultam belli gerendi notitiam, cauſſas multarum calamitatum eſſe arguit& declarat. Haec probe expendens Cicero, multa laude orhat hiſto- riam his verbis: Hiſtoria eſt teſtis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magiſtra vitae, nuncia ve- tuſtatis. In eandem ſententiam init Dionyfius Ha-
li-
1


