8
licarnaſſenſis, qui fulcrum ac principium ſapientiae appellat hiſtoriam: s πααα inquiens, agæ Oewyncias 12 ar ᷣρᷣια is. 3
Tandem fructus vberrimos in hiſtoriae campis demetere licet, quando prouidentiae diuinae ſpeci- mina pia mente veneramur, vt nouum inde calcar, pietatis ſtudio addamus. Scimus enim omnes ciui- tates, iuſti ordinis publicaeque ſalutis conſeruandae cauſſa, eſſe a Deo conſtitutas. Societates tam facras quam ciuiles, ſine legum vinculo ac moderantium auctoritate conſiſtere non poſſe, tam certum eſt, quam quod certiſſmum. Vnde factum eſt, vt pri- ma hominum cohors in vnam ſocietatem bonis fir- matam legibus coiret, quo tuta ab inſidiis ac interi- tu, ne ruere omnia retroque ſublapſa referri cogan- tur, coniunctis viribus mutuam tueretur felicitatem. Hac de cauſſa integrorum populorum ſalutem, Deo ſupremo rerum omnium gubernatori praecipuae eſſe curae, negandum non eſt. Non mirum eſt igitur, in quocunque ciuitatum regimine, ſingularia diuinae potentiae, bonitatis& ſapientiae elucere documenta. Quis neſcit bonos ac religioſos principes, auſpicatiſ- ſimos, diuina fauente clementia, in rebus gerendis ½ G ſor-


