6==ed
tum collaudat, qui, cum in Sigaeo ad Achillis tu- mulum adſtitiſſet: O fortunate, inquit, adoleſcens, qui tuac virtutis Homerum praeconem inueneris!& vere. Nam nifi Ilias illa exſtitiſſet, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruiſſet. Tantam vim eſſe hiſtoriis, quae optimis rationibus, ab obliuionis iniuria vindicare poſſit mortales, Age- ſilaus Spartiates ſatis cognitum habuit atque perſpe- ctum. IIlle enim neque pictam, neque fictam ſui popoſcit imaginem, ſed in perfecta ſuisque numeris abſoluta hiſtoria, maximum decus& gloriam poſitam eſſe iudicauit. Res ipfi ex voto ſucceſſit. Vnus enim Xenophontis libellus, teſte Cicerone, facile o- mnium imagines ac ſtatuas ſuperauit..„. Verum hiſtoria inſignem quoque gignit vtilita- tem, quatenus integrarum gentium fata,& mitiora & aſperiora enarrat. Dum enim tranquillitatem pu- blicam bonorum omnium vbertatem, pacem, diui- tias, omnisque generis felicitatem in republica flo- rentem recenſet, lectorem in cauſſas inquirere iubet, vnde felicior ille flatus ſuam traxerit originem. Huc referri poſfunt„ fancta legum vsraeque religionis cu- ſtodia,


