Aufsatz 
Alumnis suis utilitatem studii historici commendat / Johann Jakob Ludwig Borck
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5 humi alias defixas, altius ſurgere iubent, vt nobi- liora cogitent, atque egregios faciant in omni virtu- tum genere progreſſus. Mos olim inualuit apud Athenienſes, vt virorum illuſtrium imagines effin- gendas, easque ad publica ambulacra ſtatuendas cu- rarent; id quod Mittiadi accidiſſe Cornelius Nepos teſtatur. Ita viros laude dignos, facile immortalita- ti conſecrari, generisque ac rerum bene geſtarum memoriam, ad poſteros poſſe propagari arbitrabantur. Verum in ſcriptis hiſtoriarum rectius idem, quam pictis imaginum tabulis effici poſſe, vnusquisque fa- cile concedet. Hiſtoria enim res bene geſtas litte- rarum documentis inſcribit, nunquam intermorituris, easque per immenſos terrarum tractus, ad omnem Poſteritatem producit. Quam ob rem rectiori trami- te illi incedunt, qui hiſtoriae ſtudio incenſi, ſeri- ptas rerum imagines amplectuntur,& ſi quid boni & honeſti reperiunt, illud, veluti diuturnam ſitim explere cupientes exoſcnlantur, atque in ſuccum& ſanguinem conuertunt. Talem quidem eſſe hiſtoriae praeſtantiam& fingularem vſum, viri in omni an- tiquitate celeberrimi fatentur. Ita Tullius in ora- tione pro Archia, egregium Alexandri magni effa-

A43 tum