Aufsatz 
Alumnis suis utilitatem studii historici commendat / Johann Jakob Ludwig Borck
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4=.

nis quoddam genus vtiliſſimum ſuſpiciam, in eaque ardentiori ſtudio elaborandum eſſe iudicem.

Tria autem in hiſtoriarum ſtudio potiſſimum oc- currunt, quac obſeruanda ſunt, fructumque vberri- mum ſui cultoribus pariunt. Nimirum virorum il- luſtrium egregia narrantur facinora, digna vtique, quae poſteritati commendentur. Deinde integrarum gentium fata,& mitiora& aſperiora recenſentur. Ex his denique, fingularia diuinae prouidentiae do- cumenta elucent.

Ad primum quod attinet, illud praecipue men- tem noſtram allicere, atque ad hiſtorias acute perlu- ſtrandas inflammare debet, quod facta illuſtria viuis quaſi coloribus depingunt, virtutumque igniculos ad ſimile quidquam moliendum ſuſcitant, vnde fieri non poteſt, quin inſignis in nosmetipſos, aliosque, qui in noſtro viuuut contubernio, vtilitas redundet. Quid enim nobilius ſapientia, quid acrius prudentia, quam in luculentis virorum bene meritorum factis admira- mur? Haec exempla maximam habent vim, virtutis

amorem in aliorum animis excitandi. Haec mentes humi