12==
illis logica, quae ex ſcholis exterminari nequit, naturali quo- dam nexu poteſt coniungi. Haec enim facultatem cognoſcen- di, quippe quae tum quidem ex pfychologia iam perſpectam ha- bemus, certis quibusdum regulis moderatur. Logica ita etiam poteſt doceri, vt ea pfychologiae pars, quae de cognoſcendi facultate agit, fubinde immiſceatur; quo facto tamen, nonnul- la axiomata pfychologica anticinentur neceſſe. Pridem inter eruditos inclaruerunt viri, qui poſtquam hac methodo funt vf, inſignem inde fructum perceperunt. Sed follicite caueatur, ne omnia, quae alias in ſyſtemate logico occurrunt, adoleſcenti- bus, quippe qui ad altiora tantum ſe accingunt, imbibenda proponantur: multo minns nugis logicis eſt immorandum. Tres duntaxat humani intellectus operationes exponantur; prae- ſertim vero, quem vſum habeant haec omnia in amplicimo ſcientiarum ſtadio, oſtendatur. Tirones neruoſe definitionum regulis, ad notiones fibi ex earum praeſcripto formandas exci- tentur,& quaſi manu ducantur. Deinde vt ratiocinandi mo- dum recte indicare queant, ſobrie& nauiter funt inſlituendi; & denique in eo, vt regulas logicas de ſtilo,& methodo do- cendi, ſi minus perfecta, at aliqua tamen ratione calleant, pro
ingenii, quo pollent, modulo, eſt elaborandum.
Verum


