Aufsatz 
De usu philosophiae eiusque docendae ratione in scholis exponit / Johann Georg Friedrich Leune
Entstehung
Einzelbild herunterladen

* 18

Verum ab ontologia, dixerit aliquis, philofophiae initium

eſt faciendum. Equidem non inſiſto quueſtioni, an in ſcientia-

rum philofophicarum ſerie, primo illam loco ponere, conſuh-

tum ſit. Si quis autem rem acrius vrgeat, probam ſatisque

commodam in academiis hanc methodum eſſe exiſtimans, ego

quidem nihil pugnauerim. Vnum id adſeuero, hanc docendi ratianem faltim in ſcholis vfum habere nullum. In ontologia enim occurrunt pofitiones vniuerfaliſimae quam maximeque ab- ſtractae, quae vim mentis acuunt, ſenſum non delectant. Non-

nihil quidem dulcedinis, ſi exemplis e vita communi aut ex hi- ſtoria petitis hic atque illic illuſtrentur, jillis adſpergi poteſt: at quidquid moliamur, fieri tamen nequit, vt ficceitatem amit-

tant omnem. Vnde facile ſolet contingere, vt tirones in fie-

cas minusque iucundas eiusmodi meditationes immerſi, ab om-

ni philoſophiae findio deterreantur. Neque in puerorum facul- tate ſitum eſt, cogitationum quaſi vela latius pandere, in al- tum euchi, abſtractasque, quas vocant, notiones formare. Tum etiam ontologia opus non eſt ſcientiis modo nominatis, quibus intelligendis atque enucleandis, vel ſine poſitionum vni- uerſaliſſimwarum cognitione diſtincta, parem quemuis, quantum quidem ad progymnafmata requiritur, eſſe exiflimo. Porro

B 3 non