7 quamobrem hae doctrina imbui in ſcholis, emolumentum ad- fert non contemnendum. Altiores diſciplinas primum audiuif- ſe, minuta quidem veſtigia fui in mentibus relinquit; cuius. modi funt, quae ſcientia tractet, noſſe, recenſere deſinitiones, de fubſidiis huc facientibus nonnihil diſferere poſſe; verum iſta tamen primo didiciſſe auditu, eſt aliquid, reuera iam in lucro ponendum. Quanto igitur maiores ille faciet progreffus, qui Philofophiae operam daturus, iam antea in ſcholis ab ea fuit inſtructus? Quam multis, alios minus praeparatos, mox in academia poſt ſe relinquet parafangis?
Sana ratione magiſtra bene mecditari, eſt philofophari, id quod omnes omnino ſcientiae requirunt. Philofophia in vulga- ri rerum cognitione haud acquieſcit: internam rerum naturam perueſtigat: earumque rationes tenebris faepenumero obductas, in lucem proferre elaborat. Quodſi contra accidit, vt ratio- nes reperiri nequeant, hypothefes excogitantur, quae vim me- ditandi haud raro magis acuunt, quam vbi in via fatis plana & trita, de inueniendis rerum cauffis cogitanti Phoebea fax vbique praelucet. Philofophia vltra tenuem vnlgaris cognitio- nis modulum euecta, iuuenes mature illa imbutas adſuefacit, vt non in ſolo rerum vfu, neque in mera notitia, quod illa fit, adquieſcant, ſed, cur ſit, acute& ſagaciter odorari ſtu- deant. Quod niſi tempeſtiune in ea re verſantur, neque vis meditandi ipfa, fatis mature excolitur; tunc non facile vltra hiſtoricae cognitionis limitem, mens adfurgit; quae deinde tor-
pore


