Aufsatz 
De usu philosophiae eiusque docendae ratione in scholis exponit / Johann Georg Friedrich Leune
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6=S==G= d⸗

rum ſine principiis e pfychologia petitis, in hac etiam ſcien- tia, imperfecte multa,& velut e longinquo tantum cogno- ſcuntur.

Sed a ſcopo praefixo longius aberrare videor, cum inſti- tuti tantum mei ſit, docere, philoſophia, quae inſignem erudi- tionis partem conſtituit, quam multiplicem vfum in ſcholis praeſtet. Plurimum refert, quo fine aliquis ad ſcholas publi- cas reſpiciat. Qui ſcholas linguae tantum latinae addiſcendae eſſe deſtinatas, vt olim moris erat, opinantur, in ſententiam certe meam ire renuunt. Hi vero, cui id bono ſit futurum: interrogati, ne cauffas quidem omnes ediſſerere norunt; vnam forte praetexentes, quod apprime neceſfaria ſit huius linguae cognitio, vt, qui academias frequentant, compendium a docto- re explicandum intelligant, verbisque latinis nonnihil conſi- gnare queant. Sed dici non poteſt, quantum boni ea re ne- gligatur, cum praeter linguarum notitiam, in pluribus diſci- plinis aliis admodnm neceſſaria ſit inſtitutio. Quodſi contra lycea ſpectamus, quae reuera ſunt, vt bonarum artium ſemi- naria, vbi progymnafmata in academiam inſtituuntur: en! mi- rum, quam fructuoſum eſt, varias diſciplinas, alioquin in aca- demiam refernatas, ibi praeceptorum ductu, auide praelibaſſe adolefcentes, ne plane rudes, atque hoſpites, huc temere ad- ſpirantes ſtudium academicum ingrediantur, ne dicam, ſine fru- u omni decurrant. In hunc cenfſum, praeter alias ſcientias refero philofophiam. Nemo eruditorum carere illa poteſt;

quam-