Aufsatz 
De accurata psychologiae cognitione, paedagogo maxime necessaria exponit / Christian Wilhelm Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10- nil ineptius, quam memoriam diſcipulorum affiduis laboribud defatigare,& reliquas animae facultates cultura, quae illis de- betur, fraudare. Peruerfiſſfima illa methodo, diſcenda non red- duntur folum difficillima, ſed opera etiam fere omnis perditur in herculeum hune laborem impenfa. Inter omnes enim con- ſtat,& quemque ſua ipſius docet experientia, ea, quae fola mmemoria captuntur, aut vt dicunt, memoriter diſcuntur, ſine diſtincta intellectus cognitione, citiſſima deleri obliuione; ideas autem quo diſtinctiores fuerint, eo diutius, faciliusque poſſe reproduci. Quis neſeit, quam ſit difficile, numeros e. g. anno⸗ rum in chronologia& hiſtoria, nomina propria,& ſimilia diu- tturna tenere memoria. Cauſſa in promtu eſt: vt poſt aliquod temporis interuallum meminerimus rei cuiusdam, requiritur, vt prima eius perceptio ſeu idea admodum diſtincta, ſeu cum aliis ideis coniuncta fuerit, reminiſeentiam eius adiuuantibus. Quo autem modo fieri poteſt, vt de numeris, nominibus propriis, quo& obſcuras ſententias,& regulas grammaticas, nondum intellectas, referimus, diſtinctae animo imprimantur ideae? Cor- roborandae igitur memoriae(cuius omnino maximus in diſcen- dis litteris eſt vfus,) non inſeruit, multa, ſed quam diſtinctif- ſime perſpecta, ei mandare: morem autem illum, qui tam diu multis in ſcholis obtinuit,& in quibusdam adhuc obtinet, li- bros multarum paginarum& integra poëmata, verbotenus edi- ſcendi, ad hebetandas, quam ad confirmandas memoriae vires ap- tiorem eſſe, nemo peritus neſcit. Non equidem ea mente mo- rem memoriter diſcendi vitupero, vt eum e ſcholis plane exu- lare putem iubendum; fed id inprimis praeceptori ſeholaſtico curae cordiqne ſit, vt diſcipuli nil ex iis, quae illis traduntur, non magis intellectu, quam memoria capiant, quo facto certe oblinioni quam minime erunt obnoxii. Tradita paedagogus, omnibns iis artibus, quas pſychologia docet, in mentem pue- rilem faepifime reuocet. Prima cuiuscunque diſciplinae prin- Pia,