Aufsatz 
De accurata psychologiae cognitione, paedagogo maxime necessaria exponit / Christian Wilhelm Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1. eſt finis publicarum ſcholarum primarius. Paedagogus autem puerilem animum ne primis quidem litterarum rudimentis im- buere, ne dicam ad altiora eruditionis capita promouere poteſt, ſine accuratiſſima pfychologiae cognitione. Omni enim iure ab eo, qui negotium inſtruendae iuuentutis fuſcipit, poſtulatur, vt non determinare ſolum queat, quid& quantum cuilibet aetati addiſcendum ſit, ſed vt optimam etiam docendi methodum eli- gat ac ſequatur. Ego autem non video quomodo ea poſſit prae- ſtare, niſi bene ſciat, quae ſit animae puerilis natura& agen- di ratio. Quinimo neceſſe eſt, vt indolem& vires cuiuslibet indiuidui, cum quo ei res eſt, cognoſcat: ſin minus, nequa- quam poterit definire, quid aetati& viribus vniuscuiusque di- ſcipuli conueniat, aut, quid valeant humeri, quid ferre recu- ſent, maximumque eſt periculum, ne, aut diffciliora, quam quae imbecillia adhue ingenia capere poſſint, eis obtrudat, vi- resque eorum mature obtundat, omniumque litterarum faſti- dium excitet; aut negligat, quae ſine maximo, haud raro irre- parabili damno, tenera ac docili illa aetate omitti non poffunt. Quis neſcit, in docendis ac diſcendis litteris ſine naturali quo- dam ordine, qui requirit, vt faciliora, quae diſficilioribus funda- mento eſſe debent, praemittantur, nil fere profici: hunc autem ordinem quomodo, quaeſo, is determinare& ſeruare poterit, qui naturae, legumque mentis humanae notitia deſlitutus eſt? Pfychologiae autem accurata cognitione inſtructo facillimum erit intellectu(quod tamen non niſi valde raro intelligitur) pueros e. g. antequam extraneas doccantur linguas, cognitione praecipuarum regularum vernaculae fuae, quae ſunt& regulae fere omnium aliarum linguarum, inſtruendos; illas ſcientias, in quibus addiſcendis ſenſibus iuuamur(matheſin, hiſloriam na- turalem, geographiam& ſimil. huc refero) praemittendas aliis, quae abſtractae audiunt ſoloque intellectu capiuntur;& in qua- libet ſcientia incipiendum eſſe ab illis primis principiis, quae 1 fenſi-