Aufsatz 
De accurata psychologiae cognitione, paedagogo maxime necessaria exponit / Christian Wilhelm Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

tur, ſi obiectä, quae olim ſimul cum aliis quam elariſſime per- ceperunt, iterum iterumque ſenſibus eorum offeruntur; quip- pe quo non efficitur folum, vt illa denuo percepta obiecta, ſed ea etiam, quae antea ſimul cum iis fibi repraeſentauerant, re- cognoſcant. Id qua ratione non tunc folum, cum ideae cum iis communicari poffunt vocibus, ſed antea etiam aptiſfime fieri queat, hic pluribus explicare, ab inſtituto meo alienum eſt. Ad fuſcitandam ac excolendam facultatem diſtinctas formandi ideas, requiritur, vt, quum primum verbis cogitata fua expri- mere& aliena intelligere poffunt, attendendo& reflectendo af- fuefiant, id quod efficitur, ſi rerum ſingulae partes& inpri⸗- mis notae quibus ab aliis diſtinguuntur, initio illis enumeran- tur& explicantur, poſtea autem ipſi eas enumerare& expli- care iubentur. Hoc vtiliſimo intellectus tirocinio abſtractas paullatim ideas, e. g. de generibus, ſpeciebus&c. fibi formare, & ratione fua vti diſcunt. Quantopere maturiori ſermonis vſu euolutio omnium animae facultatum iuuetur,& quanto facilius, vice verfa, atque celerius lingua quoque vti diſcant, ſi multas res iam clare diſtincteque cognofeunt, id cuique non omni mentis humanae cognitione deſtituto fatis notum eſt. Hoc vnum non addere non poſfum, maxime illos peccare, qui fa- cultates fuperiores animae puerilis colere ac formare negli- gunt,& inferioribus tantummodo exercendis operam dant. Hac enim ratione molles,& ad nullam animi intentionem to- lerandam fuffcientes educantur homines, id quod quotidiana teſtatur experientia. Ceterum ea, quae adhuc monuimus: ma- gis ad priuatam, quam ad publicam educationem ſpectant: do- ctores enim ſcholaſtici fummo iure poſtulant, vt non plane ru- des, ſed aliqua faltem animae cultura formati tirones fibi in- ſtruendi tradantur. Miffam facimus nunc hanc materiam, ad ſecundam muneris educatoris partem progredientes.

Inſtitutionem proprie ſic dictam hoc ponimus loco, quae eſt