3===S=o.
naturam arte iuuet, ſeu id, quod illa tardius abfoluit, minore temporis ſpatio,& praeterea multo facilius efficiat. Ars, enim, teſte Cicerone, hanc habet vim, non vt totum aliquid, cuius in ingeniis noſtris pars nulla ſit, pariat& procreet, verum vt ea, quae ſunt orta iam in nobis& procreata, educet at- que confirmet. Multa fſane prudentia& peritia requiritur, ſi magnum hoc negotium ex ſententia fuccedere debet. Expe- rientia enim ſatis docet, praepoſtera& peruerſa tenerarum men- tium tractatione plus non raro eis damni inferri, quam tota reliqua vita refarciri poſſit. In exceſſu hic non minus multi, quam in defectu peccant. Non quidem valde difcile eſt, prae- ſtans ingenium continua exercitatione& intentione multo ma- turius in quendam perfectionis gradum propellere, quam ſi na- tura tantummodo adiuta, non praecipitata fuiſſet. Sed dimidia quaſi via fubſiſtet& ad illam metam, quam gradibus minus properatis, tandem contingere potuiſſet, exhauſtis nimia feſti- natione viribus, progredi non valebit. Non minus autem ne- gligentia in formandis teneris mentibus cauenda jeſt: namque nulla arte nullaque diligentia plerumquè reparari poteſt, quod in primis vitae annis, aut nimia indulgentia, aut quibuscun- que aliis de cauſſis, omiſſum eſt. Quo magis pateat, quam neceſſaria ſit pfychologiae accurata cognitio, ad mentem pueri- lem recte tractandam, vt, ſecundum illud HoORATII, doctrina vim promoueat inſitam, reflique cultus animum roborent, de artificio, quo in cultura eius vti debeat paedagogus, paucii- ma adhuc adiiciemus.
Primis infantiae annis omnis cura ad facultates animae inferiores promouendas ac confirmandas impendatur. Multa offerantur infantibus obiecta, ſenſibus percipienda, vt quam maturrime idearum quadam copia inſtruantur. Phantaſiae ae memoriae primi actus eliciuntur, haeque facultates corroboran- 8.. tur,


