Aufsatz 
De accurata psychologiae cognitione, paedagogo maxime necessaria exponit / Christian Wilhelm Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4 3

praefentationes, e claris, per fenſus& imaginationem formatis ideis, mediante attentione& reflexione, ortum ducunt. Cum videt e. g. infantulus obiectum, quod ob ſimilitudinem quan- dam aliud obiectum, antea perceptum, in mentem eius reuocat, ſeu, quod idem eſt, cum per ſenſus duo vel plura obiecta, iuxta ſe poſita, aliquo reſpectu ſimilia, ſibi repraeſentat, at- tentionem paullatim in illas eorum partes dirigit, quibus ſunt ſimilia, quibus diuerſa. Quo faepius hoc exercitium repetitur, eo maior attendendi& reflectendi, ac eo ipfo diſtinguendi etiam acquiritur habitus: quo facilius autem plura in eadem re di- ſtinguuntur, eo maius intellectus capit inerementum. Cum porro abſtrahere nihil aliud ſit, quam ad vnam rei affectionem ſolam attendere, non ad fubiectum cui ineſt, ſeu illam affe- ſtionem ſibi tanquam ſeparatam a re, cui ineſt, repraeſentare, facile intelligitur, animam, quo maior eius eſt diſtinguendi ha- bitus, eo maiore etiam abſtrahendi facultate praeditam eſſe: ſimul autem ac abſtrahit, ratio etiam nexum rerum perſpicien- do, iudicando& concludendo munus fuum exſequitur. Cete- rum, qua ratione ex his iam dictis animae facultatibus reli- quae, e. g. ingenium, acumen&c. paullatim oriantur, ſeu de- riuentur, explicare fuperſedere poſfum, cum nemo id ex illis, quae diximus, non intelligat. Quantum vero ad euoluendas has animae facultates temporis ſpatium requiratur, nemo eſt, qui determinare poſſit, cum, vt ante dictum eſt, quoad innatas animae diſpofitiones, maxime diuerſi fint homines. Nemo Ppraeterea neſeit, eum, qui hac, vel illa facultate maiorem in modum excellit, aliarum plerumque laborare imbecillitate.

Ad obſeruanda facultatum tenerae aetatis inerementa, cer- te opus eſt aſſidua ac nunquam intermiſſa attentione& mentis puerilis perueſtigatione. Paedagogo autem hac cognitione de- Kituto eſſe non licet, cum fine illa nullo fieri poffit modo, vt A 3 natu-