Aufsatz 
De ingenuo doctoris scholastici artificio in profliganda discentium / Karl Christian Heyler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

A( 18) 4ℳ

kamen pluribus diſſerui, tum quod eorum eſt, magiſtratus rogare, vt ipfi aemulationem ingenuis artibus excitare ſtudeant; tum vt ca, quae faepenumero de aemulatione in iuuentutis inſtitutione a do coribus excitanda temere effutiuntur, accuratius oblata hac occaſione diluerem.

Cacterum miſſam facere hanc de aemulatione inter diſcentes tra- ctationem, non poſſum, quin iucundam temporum memoriam in mentem reuocem, quae in commilitonum coetu, ſtudia acerrime ae- mulantium, in Gymnaſio patrio BVXOVILLAE in Alfatia tranſegi; & quin ſimul MAECENATIBVS iſtis& PATRONIS., deuinctum meum pu- blice profitear animum, quod& mea ſtudia attentione ſua exornare non fint dedignati. Vnde& ipſe exemplo quidem meo refellere cam poſſum openionem, qua aemulatio inuidiam parere& odium in- delebile creditur. Peperit enim acerrima tunc aemulatio noſtrum, nul- lam non modo inuidiam; immo vero inter ipſos nos, qui maxime inuicem aemulabamur, LINCkKIVM Venerand.& MocHEEIVM Pae. dagogum olim Deſſaunienſem, cuius nuperam mortem vehementer lu- geo, intimam contraxit amicitiam; inter quos& KERNIVS& MürLE- RVS, Viri Excellentiſſimi, honoris Praeterea& obſeruantiac cauffa commemorandi.

Supereſt aliud profligandae negligentige acuendaeque induſtriae uptiſſimum remedium, a doctore itidem adhibendum comitarem puto. Cum pueri eo plerumque animo in ſcholam veniant, vt praeceptorem, morum ac vitae ſuae acrem cenſorem, gaudiique inimicum confiderent; quas opiniones ſtolidi ſaepe parentes creare ſolent; mirum profecto non eſt, ſi animum ab illo auertant eumque reformident. Quo au. tem haec litterarum amori diligentiaeque infeſtiſfima doctoris auerſa- rio, e puerorum animis tollatur, neceſſe eſt, vt comem pueris doctor ſeſe praebeat; ac miti minimeque auſtera tatur diſciplina. Neque tamen id volo, vt cum iis ludat, iocos miſceat,& quod inepti fae- Pe agunt doctores, nugis eos ad cachinnum ſollicitet; atque fordidis gerris teneram eorum mentem inficiat. Verum illud tantum volo, vt ſerena fronte, inſtitutioni ſe accingat; comitatem eam ſemper gra- nitate ad refrenandam puerorum procacitatem temperet; quolibet di-

igontiae, attentionis, profectus,& omnino quolibet diſcendi cupidi- nis ſpecimine, gaudeat;& gaudium iſtud, ex induſtria conceptum, prae ſe ferat; errantes vero admoncat, peccantes leuiter caſtiget voce,