Aufsatz 
De ingenuo doctoris scholastici artificio in profliganda discentium / Karl Christian Heyler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4*(19) e

& loco aeerbae reprehenſionis, in animum lis inducat, quam parum bene ſeſe geſſerint; in omni colloquio cum diſcipulis moroſitatem& AdiHicilitatem fugiat; cos, qui ingenio tardi funt, ferat, auxilio ſuo ſemper adſit,& fi diſcendi ardore ferantur, minime corripiat, nec increpet, ne animum deſpondeant; procaces tantum, improbos ac pe- tulantiſſimos, nihil proficientibus admonitionibus ac obiurgationibus, vi quacunque non prorſus inhumana arte, retineat; quf tamen ſi e ſchola exſulare publica auctoritate inberentur, optime a corrumpendis aliis cohiberentur. Aſt ſi ad, opinionem puerorum ante memoratam, accedant auſtera diſciplina, increpationes, plebeia conuicia, ſimulac a recto tramite aberraſfe videntur adoleſcentuli, quod ſi homo do- cendi officio inuita proſecto Minerua admotus, occaſionem anhelare vi- detur, vbi tergum, manus, aliasque corporis partes, coram eleganti- bus hominibus non denominandas, nedum oculis ſubiiciendas, virga, baculis caedere, librisque caput concutere poffit, mirum eflſet profe- cto, ſi eum homuncionem amarent; ac amore erga litteras raperentur,

ſuarum caufſa tam diris cruciatibus obiiciuntur. Peccant quidem, Kd peccant ſollicitati ii adoleſcentes, qui praeceptori ei moleſtias ac labores creant. Qui ita quriter diſcipulos tractant, tum docendi offi- cium odio exponunt& contemtui, tum vniuerſam fere loci cuiusdam, immo regionis iuuentutem corrumpunt,& adoleſcentum& patriae irreparabilibus damnis, a litterarum ſollerti ſtudio detinent,& im- probiſſimos reddunt; quare amonendos a ſchola, quae& ipſis tae- dium parit,& alii muneri, cui apti ſunt, praeficiendos eſſe eos, plu- res boni& intelligentes viri cenſuerunt.

Dicendum nunc pro inſtituti ratione eſſer, quomodo deſidiam iam exortam G inualeſcentem, propelli poſe arbitrer, ſed deſeriptos iam prae- tergreſſus limites, etiamſi in prioris membri tractatione alia lenia qui- dem praetermifi, alia attigi tantum, finem facere cogor; remediorum, quibus iam exortae negligentiae,(praeter ea, quae ex dictis priori loco adhiberi poffunt,) medicandum eſſe credo, expoſitionem alio tempore daturus.

Reſtat, vt declamationum argumenta, d. XXX. Martii hor. II.

omer. habendarum indicem. Orabunt autem boni adoleſcentes ſe- quenti ordine:

E prima Claſſe. I. E. Cm. Koeſter, Weuburg. de Ignauiae detrimentis. ( 2E. F. Sein⸗