Aufsatz 
De ingenuo doctoris scholastici artificio in profliganda discentium / Karl Christian Heyler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

( 17) ene

rem ſuſeipiant& fuſtineant; quod in iis potiſſimum locis fieri quam maxime neceffarium eſt, vbi nulla diſtribuuntur induſtriae praemia. Operam dent itaque magiſtratus, virique omnes nobiliores, qui in- uentuti bene cupiunt, inprimis autem, quibus ſcholae cura, a princi- pe demandata eſt, vt quacunque poſſint ratione, honoris ſtudium& aemulationem accendant. Optime autem fieri poterit, ſi ſummi ii vi- ri publicis adoleſcentium examinibus adeſſe, diligentes& probos ob- ſeruare, inſta virtutum ipſorum aeſtimatione(minus autem magnis laudibus) eos condecorare; negligentes autem& ipſi negligere, inter- dum& voce caſtigare velint; ſi actus publicos praeſentia ſua ornent, nec, e theatro diſcedant, niſi iis, qui egregie ſteterunt, plauſu ex- ceptis; reliquis autem excitatis& ad maiora ſtimulatis. Caeterum& ipfo honore ex his declamationibus in actihus noſtris publicis capien- do, diligentes ac probi poffent exornari; nimirum, ſi frequentes& celebres eſſent actus ii,&, niſi diſcendi ardore flagrantes, iis non admitterentur. Nedue optato deerunt effectui praemia, etſi tenuis pretii, ſi, tantum abeſt, vt intra priuatos parietes diſtribuantur, in ſolenni potius ſummorum virorum conſeſſu bene merentibus a ſummo aliquo viro bene merentibus offerantur. Haberet autem& illud non leue pondus ad excitandam& fouendam in diſcentibus induſtriam, ſi ii, qui in ſchola bona cum diligentiae& probitatis laude verſati ſunr, a doctoribus ſcholae iis viris commendarentur, qui ſupremam reipu- blicae gerunt curam; vt in diſtribuendis muneribus publicis ratio olim eorum haberetur, qui in ſcholis& academiis egregie ſe geſſe- runt; quod in terris Boruſſorum fere omnibus ſic effe, comperimus. Vere& bono cum euentu tunc ii adoleſcentes, qui praemiis ſchola- ſticis exornarentur, in ſpem poſſent bonam erigi, vt in ea diligentia perſeuerantes, maioribus emolumentis aliquando bearentur. Fructu⸗ e tali publico honore. qualem nunc deſcripſimus, diligentibus haben- do, redundaturi, ſunt manifeſti; nec eſt, quod adiiciam, quo prae- ceptor modo ad conſequendum ca praemia incitare diſcipulos debeat; ſponte ipſi ſua inter ſe acmulantur. Sed qua ratione in iis ſcholis ad deinulationem excitare diſcentes poſſfit doctor; vbi nemo iuuentuti, nemo ſcholae bene cupit, vbi examina publica, niſi praeſentibus do- Koribus, inſtitui non pofſunt; vbi oratorii actus a nemine fere vi- funtur; vbi nulla diligentiae, nulla probitatis acſtimatio, nulla laus. nullus neque publicus, neque priuatus honor, nulla praemia; me ne- ſcire, liberrime profiteor. Licet quidem ſcholae doctores, iis, quae zcmulationem giguere poſſunt, Plerunane deſtituantur mediis, de ea tamen