Aufsatz 
De ingenuo doctoris scholastici artificio in profliganda discentium / Karl Christian Heyler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

N42k(14) 42s

ctiones ipſe adferat, diſcipulos refellere iubeat, ipſe vero illis auxilio ſuo adſit; quae a diſcentibus opponuntur, vel ipſe di- ſcutiat, vel, alius vt diſcutiat, iubeat. Ea re omnium attentio excitatur, omnes interrogationes, dubia, reſponſiones, obiectio- num dilutiones diligenter auſcultant; omnes in eum, cum quo ſolo praeceptor agit;(nam in tumultu quaſi& a pluribus ſi- mul dicendum ac reſpondendum non eſſe, vix a me impetro, vt moneam) oculos intendunt& mentem; gaudent, ſi ipſi doctio- res fuerint; aliorum felicem reſponſionem admirantur. Interim doctor eos ſpeculetur, qui animo a communi labore& ſtudio abeſſe videntur, ad eos oratio eius ſe vertat, ipſos interroget, notiones corum eliciat; vt attenti eſſe, ob ignorantiam pudefa- ſti, cogantur. Peccant, qui quaerentes& dubia obiicientes pueros, vel caſtigant inepte, ſciolosque vocant, vel tamen able- gant; vel reſponſione breuiter data confabulationi finem facien- tes, occaſionem oblatam puerorum notiones corrigendi, diſcu- wiendi& amplificandi negligunt. Non miror profecto hoſce male attentos ac deſides habere ſuos; reprimunt enim ipſi at- tentionem diſcendique nobilem ardorem. Nunquam ob id ca- ſtigandi ſunt iuuenes, niſi procaces illi, qui curioſas magis& ad fallendum comparatas ſaepius proponunt vel quaeſtiones, vel dubia; ablegandi tantum, qui doctoris expoſitionem interfantur & comiter exſpectare iubendi, donec dicendi finis factus; hoc enim facto, repetitio& examen inſtituenda, Ipſi denique iu- uenes virium periculum faciant; tum in ſcholis, explicandis iis rebus, quae parum clarae ipſis fuerant; tum enarrandis hiſto- riis, tum exponendis vocum ſignificationibus, iisque e ſcripto- rum fine, vocis nexu, caet. demonſtrandis. Interdum aliorum quoque falſas explicationes,& opiniones confutare& rationes pro ſuis afferre diſcant.

Neque