Aufsatz 
De ingenuo doctoris scholastici artificio in profliganda discentium / Karl Christian Heyler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4e(13) Tee

permultum temporis praeparationibus illis, perditur& vel prae- parationis labor, vel ſcholaſticae lectiones ſuperflua redduntur; aliud adhuc accedit quam maximum incommodum. Praepara- tiones iſtae, vt plerumque inſtitui ſolent, circa linguarum ſo- las lectiones occupantur;& autorum penſa a praeparante- citantur in natiuum ſermonem verſa, vsque dum memoriter fere a praeparando repeti poſſunt. Mittitur diſcens, qui con- tentus cſt, dummodo ea coram ſcholaſtico doctore rurſus repe- tere poteſt; poſtea autem de retinendis& memoriae imprimen- dis illis nequaquam cogitat. Ex eo praeparationum genere maximum iſtud incommodum naſcitur, quod pueri ſuas ipſi vi- res non intendunt; neque virium ſuarum periculum facere di- ſcunt; ſed ſemper ab aliis pendent; parum praeterea, cum a praeparante inſtituti iam ſint, attendunt lectionis argumentis ad taedium vsque auditis, licet nondum perſpectis. Nec raro ctiam fallas verborum explicationes e praeparationibus iſtis in ſcholas ſecum afferunt, quae, niſi magno cum labore, euelli non pollunt. Ipſe diſcipulus ſolus praeparationem inſtituat; ita vt eum non fugiar, quibus de rebus in ſchola dicetur;& ad ca, quae in praeparatione minus ab co intellecta ſunt, co maiori vi mentem intendat ſuam; idoneus Praeceptor autem nunquam omittat, quin oblata occaſione, data etiam opera de praepara- tione, quomodo inſtituenda ſit& quem fructum pariat, expo- nat. Denique ab initio lectionis cuiusdam, repetitione prio- rum facta, ipſe praeparet ſuos ad ea, quae explicanda ſunt; ita nempe, vt cupiditatem excitet diſcendi ea& intelligendi, quo- rum ſumma breuiter eſt ab eo indicata; ca fere ratione, vt in Orationibus auditorum mentes exordio ad attentionem incitari de- bent. Propoſita igirur fumma rerum explicandarum, factaque expoſitione, repetitionem inſtituat, adoleſcentes examinando, no- tiones eorum diſcutiendo, corrigendo& amplificando. Obie-

3 3 ctiones