Aufsatz 
De ingenuo doctoris scholastici artificio in profliganda discentium / Karl Christian Heyler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

e,(12) xe

natiuo ſermone congruant, vbi diſcrepent; quo ſane facto non illius ſolum linguae ſtudium multo facilius reddetur, ſed intel- ligentia etiam interioris naturae ac genii, vt aiunt, acuetur. Idem faciendum in aliis omnibus linguis; graeca, hebraica, an⸗ glicana cet. Et certe in neglectis iis conuenientiac ac diſcre- pantiae obſeruationibus, potiorem caullam inueniſſe mihi videor, uod hebraica lingua iuuenibus noſtris tam ardua videatur; ed de methodo huic linguae ſapienter attemperanda, alias plu- ra dabo. In prioris acui hiſtoria, immo in geographia vetere idem hinc inde poſſe fieri, rerum peritum aduerfarium habebo neminem.

Eſt quidem magnum in his ad excitandam diligentiam& arcendam deſidiam momentum; ſunt tamen alia adhuc ab ido- neo praeceptore obſeruanda, ſi operae pretium in diſcipulis fa- cere atque fauſto cum euentu doctrinas iis inſtillare velit. Ab- ſtineat igitur ipſe in docendo continua oratione, quem docto- rum academicorum morem in ſcholis ii fere ſequi ſolent, qui a diſcipulis doctiſſimi haberi cupiunt. Aſt fumum iis vendunt; praeleguntque non raro, quae ipſi in academiis e praecepto- rum ore calamo exceperunt. Vana autem eſt ea doctrina; nam vt recitare ea poſſimus, parum ſane eruditionis requiritur; multa praeterea dicuntur, auditorum captui minus accommoda- ta,& aut parum, aut plane non ab iis intellecta. Aſſident porro lectionibus his plures, quorum mens cas non attendens alienis cogitationibus detinetur, in iisque cum voluptate verſa- tur. Vt vero iis, quae attentioni diſcipulorum aduerſantur praeceptor occurrat, camque potius excitet& augeat, diſcipu- lis praeparationem ad lectiones commendet. Quod autem ſic intelligi nolo, vt alii, quicunque ſint, pueros ante horas publi- cis lectionibus dicatas pracparent; praeterquam enim, quod

Per-