Aufsatz 
De ingenuo doctoris scholastici artificio in profliganda discentium / Karl Christian Heyler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

e() e

ficum veterum operibus, cum ſcriptores priſcae aetatis, imo ho- diernos quoque perſpicere, tum iudicium ſenſumque pulcri at- que venuſti acuere iuvenes poſſint. Quum vero ſecuno fieri ſaepe non poſſit, vt res oculis ſubiiciantur: vel ob exempla- rium inopiam, vel quod in ſenſus res non cadunt, varia arte ita eſt temperanda inſtitutio, vt nihilominus earum norio in ſenſus inducatur, atque eo clarior fiat& fortior. Efficere id poſſumus, ſi effectus tamen rerum, qui ſenſibus percipi poſſunt, ante oculos ſiſtamus; ex effetibus enim rem noſci poſſe,& quidem, ſi oculis ii ſuggeruntur, eo diſtinctius; omnes fere norunt illum canonem logicum. Quod in phyſica v. gr. in do- ctrina de aëtre, de ſonu, de vi,&c. multo cum fructu fieri videmus; quidni idem facimus in diſciplinis theologicis? Faci- mus quidem, ſed multo rarius, quam debebamus& poteramus. Atat religionis inſtitutio iuſto negligentius in nouis ſcholarum conſtitutionibus haberi ſolet. Declarari porro multa poſſunt in ſenſus non cadentia exemplis, quae magnam vtique vim habent ad rem aliquam illuſtrandam& alleuandam regularum& vni- uerſalium propoſitionum intelligentiaäin. Exemplis enim vniuer- ſalia ad ſingularia reuocantur,& inductione ſingulorum exem- plorum, quae pueris iam nota ſunt, non modo veritatem ipſam, ſed uſum quoque ac cunctas partes lucide cognoſcunt. Adhi- bentur in grammaticis praeceptionibus, logicis, rhetoricis ac neſtheticis feliciter, miris enim modis attentio diſcentis excitatur & intenditur; nec enim mentem tam perſpicuae explicationi te- mere obſerabit. Sollicite autem cauendum, ne exempla quibus illuſtrare aliquid tentamus, ignota ſint auditoribus,& ex arduis admodum ſcientiis petita, captum eorum adhuc ſuperantibus; quod eſſet, obſcurum explicare per aeque obſcurum; in quibus nonnulli ipſius logices praeceptores peccant. Nec parum deni- que rexum non ſenſibilium clara adiuuatur cognitio comparations

cum