Aufsatz 
De ingenuo doctoris scholastici artificio in profliganda discentium / Karl Christian Heyler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

r(9) We

rum facili breuitate, diſcendi in iis cupido inflammatur, doctri- na augetur,& ſublimiorum diſciplinae partium intelligentia multo redditur facilior, qua re diligentia mirifice acuetur.

Magnam porro inſtitutioni afferet lucem praeceptor bonus, augebitque diſcipulorum ſcientiam, ſciendique deſiderium, ſi in ill ſenſuum ope vtitur. Quod ita intelligendum puto; primo, vt ea, quae explicanda ſunt, auditorum oculis ſuggerat. Non equidem contendam, ſemper id fieri poſſe, vbi vero res ipſa monſtrari& ante oculos ſiſti nequit, picturae, imagines aeri inciſae, delineationes& typi adhibeantur. In iis partes variae, conſtitutio, formatio, vſus, inprimis autem ene partes oſtendan- tur, quibus ea res ab aliis diſtinguitur. Hac enim methodo intuitiuac formantur de iſtis rebus notiones, multo clariores ac diſtinctiores aliis, multoque pertinacius memoriae inhaerentes. Practer intelligentiam igitur, quam reddit rectiorem, iudicii vim acuit, rerum oculis ſubiectarum vſum diſtinctius docet, atten- tionem excitat,& diſcendi amorem accendit& auget. Doteſt autem methodus ea bono hoc cum fructu adhiberi, in geogra- phia,& naturali biſtoria, vbi ea quae in terris maribusque gi- gnuntur, merces yarii generis, lapides, fructus, metalla& in- ſolentiora naturae ſpectacula, ac animalium figuras aeri inciſas, ſpectanda exhibet. Mirandum eſt profecto, cum eadem metho- dus iam in mappis geographicis obtineat, in Geographia ad no- ſtra fere tempora in ſcholis plerumque neglectam fuifſe. Idem fieri poteſt& debet in Mythologia& Antiquitatibus populorum tum data opera, tum in auctorum lectione explicandis. Quare vellem, in omni Gymnaſio ac in ſchola, quam vocant realem, praeſto eſſet Theſaurus naturalium rerum; in Gymnaſiis praeter- ea Lippertianae antiquae imogines atque delineationes antiquita- tum Herculancarum nuper denuo deſcriptas; vyt conſpectis arti-

B ſicum