34ℳ(8) Ws
Praeclara ea eſt aptae methodi virtus, ſi in omni diſciplina tradenda, primo non niſi illius elementa doceantur; atque om- nia exſulare iubeantur, quae ad ea intelligenda non requiruntur, & ſequentibus lucem non accendunt; quaeque vt intelligi poſ ſint, voiuerſac diſciplinae, ſiue ſit lingua, ſiue ſcientia, peritum poſcunt. At ab hoc alienum loco eſt, adiicere, quae in quali- bet diſciplina elementa ſint habenda; in quibus tirones erudien- dos; quae autem perfectiorum inſtitutioni relinquenda arbitrer. Dæe graeca tamen lingua, quae ſentiam, dixi in commentatione: Veber einige Febler im griechiſchen Elementarunter- richt 1778.; quam etiam dem Arckbiv für die ausi bende Erziehungskunſt Part. III. inſerui; de hiſtoria vero, aliqua in Programmate, luſtrationi Paedagogii noſtri A. 1777. praeſcripto, praemonui. Caeterum& ab praeceptoribus poſtulare magiſtra- tum iure poſſe ſuo, mihi quidem videtur, vr tradendarum diſ- ciplinarum periti ſint& ea iudicii virtute polleant, qua elemen- ta a ſublimioribus diſcernere queunt. Quod ſi ab iis partibus imparatos docendi muneri praeficit magiſtratus,& ſi ii docto- res nunc e rudimentis aliquid, nunc ea practermittentes e ſub- limioribus quaedam afferunt, miſerrimam efficient ſuam inſtitu- tionem; auditoribus non ſolum intellectu difficillimam, quia e praecedentibus omiſſa ſunt, quae ſubſequentibus, tanquam aedi- ficio fundamentum inſeruire debebant; ſed etiam diligentiam diſcentium, qui nihil ea inſtitutione proficiunt, retardantem. Si vero ſublimiora pariter cum elementis effundant doctores, in co peccant, quod ima ſummis miſcendo, diſcentium intelligen- tiam disturbant; rerum, quas diſcendas proponunt copia atque confuſione diſcipulorum animos fatigant, atque taedium lis no- cenmtiſſimum afferunt,&, breui, omnia illis infarciendo& in- trudendo, ingluuie eos, vt ita loquar, disrumpunt. Delectu autem ſapienter elementa inter& ſublimiora habito, non ſolum diſcendorum mols tirones minime obruuntur, ſed rudimento-
rum


