Aufsatz 
De ingenuo doctoris scholastici artificio in profliganda discentium / Karl Christian Heyler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

e(7) Wene

di, qua non raro ipſi parentes imprudenter ſatis a virium con- tentionec& induſtria fllios retinent. Sed omnes hi delidiae fontes obſtrui non poſſunt ſola doctoris opera; verum ma- giſtratuum, parentum,& doctorum coniunctis opus eſt curis, & quidem eo intentioribus, quo plures ſunt ignauiae cauſſae, quoque fortior obſtaculorum vis, quae diligentiae ab iis ob- ſtrui ſolent, vt remoueantur,& litterarum ſtudium ferueat. De doctoris autem ea opera hic tantum loquemur, qua ſemper cauſ- ſarum iſtarum in profliganda negligentia rationem habere& do- cendi ac agendi rationem pro illarum diuerſa natura tempera- re debet; neque profecto temere, vt paedagogorum barbari ac medicaſtri verberum iactata panacaea vii.

Verſabitur autem doctoris opera in profliganda deſidia, ea ratione, vt primo caueat, ne oriatur nondum nata; deinde, vt laboret de ea, quae in priori diſciplina cxorta eſt, eiicienda. Qua autem ratione ca fieri poſſe credamus, exponere nunc ani- mus eſt, quantum nempe per anguſtos proluſionis huius fines eſt licitum.

Princeps in genere doctoris virtus eſt bona methodus, quae inprimis maximam vim habet ad profligandam negligentiam. Illa enim bonarum litterarum ſemina in pueris ſpargit, fouet & adoleſcere facit, largosque fructus creat; ea adoleſcentes in litteris proficere ſe ſentiunt; quae autem res, vt anten iaru e dictum, diligentiam maxime excitat& acuit. Licet vero ab in- ſtituti ratione alienum ſit, vt doccam, quam in quauis lingua ac ſcientia methodum obleruare ac temperare bonum megi⸗ ſtrum oporteat; illud tamen confilio conuenire arbitror, vt ge- neralia quaedam de optima in omni lingua ac ſcientia obſeruan- da methodo praemittam; quibus rite collocatis optime induſtriam ac diligentiam excitare, ac, tanquam alexipharmaco inertiae ca- uere idoneum doctorem poſſe, perſuaſus ſum.

Prae-