36,(6) ne
pantes genii, coniunctum earum ſtudium difficillimum reddat puerosque animum abiicere cogat. Quomodo enim, quaeſo, cauebis, ne vnius linguae proprietates, declinationes, coniuga- tiones, ſyntaxin, cum iis, quae alii propria ſunt, con- fundant? quomodo, quaeſo, taedium, quod ex vnius linguae ſtudio puerorum animos tenere ſolet, repelles, ſi e duarum vel plurium, haud facilium linguarum elementis irrumpat? Atque idem taedium ſuborietur, quando adoleſcentes diſciplinae cuidam immorari coguntur, quae captum eorum ſuperat; e qua igitur nihil fructus capere ſe ſentiunt. Profectuum autem ſenſum mi. rifice induſtriam acuere; abſentiam autem ſenſus illius, negli- gentiam parere, in confeſſo eſt apud omnes, cum qui huma- nae mentis naturam ſcrutati ſunt; tum apud eos, qui diſcen- tium indolem diligenter obſeruare. Adiicienda eſt alia in ſcho- lis latens& ipſa eſficax cauſſa ad creandum in puerorum animis faſtidium erga litteras; quae defectu idoneorum compendiorum abſoluitur. Solent enim non raro compendia tabellari, vt aiunt, methodo conſcripta, tironibus tradi, vt inde ſcientiae clementa addiſcant; quae vero taedium potius pariunt; quod apte ad ca repetitio inſtitui nequit.
Doctores tandem ipſi inepta ac peruerſa methodo profe- Kus fere omnes impediunt, ac auſteritate ſua taedium diſcenti- bus faciunt; qua de re plura ſtatim dicentur. Neque tamen, quas adhuc enumerauimus cauſſae, negligentiam atque pigritiam ſolae in diſcipulis excitare ac augere ſolent; ſunt praeter eas aliae; aetatis nempe leuitas ab aſſidua ac induſtria diligentia ab- horrentis; quae ad omnia ca, quae ſenſibus grata videntur, ni- mio impetu rapitur; tardum ingenium; milera prioris aetatis inſtitutio; improbi mores; opiniones de exigua ſtudiorum vtili- tate, Parentum ſaepius auctoritatibus confirmatae; ſpes etiam ſi- ne magna doctrinae copia ad publici honoris gradum emergen- . di,
*


