Aufsatz 
De ingenuo doctoris scholastici artificio in profliganda discentium / Karl Christian Heyler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

?(S) e gem Fon ſemper nuweros fieri debeat. IIlacrymor non ſemel profecto iniquo iuuenum fato, quibus lectionibus iſtis memoria- libus excruciari, triſtiſſimo quodam fato accidit. Quanquam enim is ego non ſum, qui memoriam minime exercendam, ne- que eius vim augendam, putet; in exceſſu tamen peccari per- ſuaſum eſt, ſi iis rebus, quas vix nominaui, memoria debeat exerceri,& ea addiſcenda proponantur, quae pueri nondum in- telligunt; vel quae, vt vocabula, nulla ratione inter ſeſe con. iuncta ſunt; quod ipſum impedlit, quo minus a pueris in men- tem rurſus reuocari facile queant. Lectionibus autem his me- morialibus, memoria non modo parum exercetur, ſed, quod maximum damnum gignit, partim ingenii formatio negligitur ac impeditur; partim pueri falſa de eruditione camque addiſcen- di ratione opinione inficiuntur, memoriae opus illam arbitrantes; partim ob praegraue onus, cui ferendo pauciſſimi pares ſe ſen- tiunt, animum deſpondent a diſcendi ardore remittunt,& igna- uiae ſe danc. Accedit ad cauſſas negligentiae in ipſa ſcholarum conſtitutione latentes, quod lectiones quacdam praemature, ſeu quod idem eſt, iis propinantur, qui ob cognitionis inopiam ca- pere eas nondum poſſunt; quorſum inprimis refero inſtitutionem logicam, quae in quibusdam ſcholis prius propinatur, quam pue- ri hiſtoricis, geographicis ac iis ſcientiis imbuti ſunt, quae e naturae ſtudio deriuantur. Qui illud praecipiunt, haud profe- cto cogitant, neque addiſcendis logices regulis, neque iis de- monſtrandis puerorum mentes formari poſſe& negotium iſtud, niſi mentibus inſunt notiones& ſcientiarum elementa, inpri- mis hiſtoricarum, feliciter non procedere. Referri& huc meretur ea ſcholarum tantum non omnium lex, linguas pere- grinas ſimul fere addiſci iubens. Pueri enim vel declinationum & coniugationum tantum formas romanae linguae callentes, ſtatim ad graeca& gallica;z immo ad hebraica interdum tra- huntur; cum tamen diuerſae illarum linguarum formae, diſcre-

A 3

pantes