enn(4) e
amore non proficiſcens, quotidiana experientia vel leuiſſimarum rerum edocemur. Accedit, quod iniquum ſit, ſi ab iis inſcitiae poena expetatur, quorum ingenium aut tardius eſt, aut nimio ardore ad obiccta alia peruagatur. Illorum tarditati ſuccurrere; horum ingenium coercere& figere boni doctoris eſt; quod idem plagis fieri poſſe, nullus Metaphyſicorum adhuc docuit. Illi vero, qui pigritiae ſeſe dederunt, vereor, ne plagis perti- naciores reddantur& ad cas ita perdurentur, vt a doctore iplis inuiſo, nihil addiſcere cupiant.
Peccat praeterea haec inertiae morbum ſanandi ratio, in omnes prudentis medicae artis regulas, quae morbi cauſſas ac fontes antca probe ſcrutari praecipit, quam ad ſanandum eum te accingas; atque pro iſtarum diuerſa ratione remedia ac me- dicinas temperare. Oportet itaque de remediis, quibus negli- gentia profligari poteſt, expoſiturum, de illius cauſſis quaedam praemittere.
In ſcholarum conſtitutione multa adhuc eſſe, quae diſcen- tium induſtriae obſunt, atque eorum nobilem ſciendi ardorem reſtinguunt, accuratior multarum ſcholarum cognitio me docuit. Primum igitur inter cauſſas in ipſa ſcholarum conſtitutione la- tentes, locum vindicent ſibi, lectiones memoriales,(deeſt enim aptius vocabulum); eae nempe, quae non tam amplificandae& ſtabiliendae memoriae, quam hebetandae ingenii aciei inſeruiunt. Decantata quidem eſt cantilena, memoriam non ita defatigan- dam eſſe, vt ingenii formatio impediatur; ſed quamdiu diſcen- tes cogentur addiſcere, v. gr. loca ſacri codicis nondum abun- de expoſita, vel dubiae explicationis; regulas grammaticas; voca- bula etiam poſt coeptam auctorum lectionem; phraſes ac for- mulas latinas; regulas, poſitiones ac definitiones logicas ac rhe- toricas, definitiones theologicas; geographiam ac hiſtoriam; tam- diu neceſſarium erit, cantilenam eam recantari, licet id ad eos-
dem


