rodierunt quidem noſtra aetate libri bene multi, ſapientit-
ſima de ſcholarum reformatione conſilia praecipientes,
quorum doctiſſimi auctores magis neceſſitatem emendatio- nis& eas rationes, quibus leges meliores ſcholis ferendae ſint, demonſtratum iuerunt, quam vt de corrigenda iuuentute ple- rumque deprauatae ſententias dicerent ſuas. Quod eo magis optandum fuiſſet, quia praui adoleſcentes optimas ſcholae leges prorſus fere irritas reddere, ac probos& incorruptos commili- tones deprauare& ad mala quaeuis ſollicitare ſolent. Accedit, quod non raro doctores ſcholis praeficiuntur, parum adhuc re- formatis,& ipſi ca doctrina non inſtrudti, qua reformationis ſcholaſticae publica auctoritate inſtitutae defectum ſupplere poſ- ſint. Quare induci me paflus ſum, vt occaſione hac publice data de ſcholaſticis rebus quaedam proferendi ita vtar, vt ad
cam iunentutis ſanationem ſymbolas afferam quasdam ad depel- lendum inertiac morbum ſpeccantes.
Cum de doctoris artificio in proftiganda diſcentium inertia loqui inſtituam, ingenuus quisque lector facile intelliget, ma ab vnica illa multorum medicina, quae increpatione ac verbera- tione negligentium abſoluitur, longe abeſſe Increpationes enim, conuicia, plagas longe alius ſequi folet euentus, ac is eſt, quem praeceptor ex iis conſequi putat. Non eſt mentis humanae, amore ad id rapi, quod moleſtiam, tacdium atque dolorem no-
1s Creat; cuncta vero potius fugere, atque ab iis abhorrere ſolemus, quae iniucundum nobis ſenſum pariunt. Licet quidem diligentiam verberibus extortam prae ſe aliqui ferant, metu tan- tum faciunt coacti;& dummodo doctores iſti perſpicacius vide- rent; atque mentem humanam eiusque agendi rationem diligen- ter obſeruare quirent, intelligerent profecto ſtudiorum amorem illis deeſſe; plane enim fieri non poteſt, vt litterarum amor vi metuque extorqueatur. Quae autem diligentia ſit ca, a negotii
4A 2 amore


