21
benigne recepit iisque non confugium modo tutum, sed habitationem etiam in urbe concessit et Psoam et agrum sorte inter eos divisit. Reliqui vero Calla- tiani quamvis magna tum certe calamitate afflicti esse putandi sint, non liber- tatem tamen iis ereptam neque opes prorsus comminutas fuisse ex eo intelligitur, quod aliquot annis post Gallorum in Asiam transitum(Ol. 125, 3.= 278 a. C.)¹²¹) una cum Istrianis adversus Byzantios bellum susceperunt e Tomide monopo- lium facere conati, quod Byzantii sibi vindicaverant. Sed quum Heracleotae Ponti, ad quos utrimque de societate missae legationes fuerant, neutri parti opitulati contro- versiam frustra componere studuissent, multis detrimentis affecti Callatiani ad pacis tandem condicionem descenderunt, neque ex illa calamitate pristinam recuperare po- tentiam unquam potuerunt. Macedonibus aliquando paruisse civitatem ex nummis conjici potest, in quibus clipeus Macedonicus comparet; neque alia omnino Calla- tianorum quam ceterarum illius tractus civitatum fortuna fuisse videtur, quae per- saepe colonos dominosque mutaverunt, ac modo sui juris, modo obnoxiae vicinis regibus fuerunt, donec universae factae Romanorum sunt. Anno postquam Heraclea Ponti a Licinio Lucullo opera Cottae expugnata est(69 a. C.), Marcus Lucullus, Li- cinii frater, qui tum Macedoniam administrabat, superato Haemo ad Danubium pe- netravit, unde multas supra Pontum positas civitates aggressus, Apolloniam evertit, Mesembriam, Odessum, Dionysopolin, Parthenopolin, Tomos, Callatin, Istrum cepit**). Sed postera aetate quae fuerit Callatianorum condicio, parum nobis liquet. Pulcher- rimis Thraciae urbibus Callatin adnumerat Plinius, celeberrimis Scythiae oppidis Am- mianus ¹³³), castellis Thraciae Procopius ¹²⁸). 3
§. 5. Nummi. Nummi Callatianorum desinunt cum Philippo minore ¹⁸⁵), nec tamen desinunt illi quidem origine Heracleotica gloriari. Namque plurimi Herculis effigiem aut arma ejus et facinora jactant, atque etiam ærsωπάv quandoque praedicant, non quod Callatidis Herculem ipsum conditorem agnoverint, sed quod Heraclea ab Hercule condita esse credebatur. Quorum prae ceteris memorabilis est unus ¹⁶), in quo Hercules apparet ad dextram, in aversa parte idem dextra manu Cerberum catenatum trahens, sini- stra clavam et leonis exuvias gerens; prope Cerberum spelunca Acherusia, quae quum in agro Heracleotarum tenebroso hiatu ad usque inferna patere crederetur, maximam Heracleae attulit claritatem ¹*³). Praeter Herculem iidem fere in Callatianorum qui in Heracleotarum nummis conspiciuntur dii: Bacchus, Apollo, Diana, Ceres, Pallas, Cy- bele, Hygia, Aesculapius, Amor.— Inscriptiones ipsius Callatidis adhuc reper- tae sunt nullae, sed debet alia quaedam hic commemorari, quam Odessi(hodie Var-
13¹) Memnon. c. 21. ed. Or. ¹³²) Eutrop. Brev. V c. 10(8), Sext. Ruf. c. 9. Appian. Bell. IIlyr. c. 30. 13³) L. XXVII c. 4.§. 12. 1³⁴) De Aediſiciis L. IV c. I1I. 135) Rasch. Lex. Num. Vol. I. P. 2. p. 263. Eckhel D. N. P. I. Vol. II. p. 13. Mionnet. Descript. T. I. p. 353 et Suppl. II. p. 54. Du- mersan. I. c. p. 20. ¹³⁰⁶) Mionnet. Descr. Suppl. II. p. 61. No. 50. 137) NXenoph. Anab. VI, 2, I. Mlela I, 19, 7. ibique Tzschuckius.


