19
CAPUT SECUNDU. DE REBUS CAILLATIANORUM.
§. I. De primordis Callatidis. Callatin oraculi jussu in Moesiae ora mari- tima ab Heracleotis conditam esse, quo tempore Macedonum regnum Amyntas ade- ptus est, testes sunt Scymnus Chius ¹³) et Anonymus in periplo Pontimm. De tem- pore dubitari pofest. Amyntas I quum regnare coeperit Ol. 67, 1.= 512 a. C., Amyntas II Ol. 96, 3.= 393 a. C., priorem equidem annum praefero, quoniam veri- simile non est, Heracleotas 150 annis post suam ipsorum urbem conditam oraculi jussu deduxisse coloniam. Ab Heracleotis vero conditam esse Callatin, praeter Scymnum et Anonymum, vestigia ejus persecutum, tradiderunt Strabo¹¹s), Memnon ¹) auctor Etymol. Magni ¹¹*) et Ovidius*³*), qui duobus his versibus: Et quos Alca- thoi memorant a moenibus ortos Sedibus his profugum constituisse larem, non ipsos Megarenses Graeciae, sed Megarenses eos significat, qui Heracleae in Ponto consederunt. Ab his dissentit solus Pomponius Mela ¹²), qui haec habet: „In littoribus Istro proxima est Istropolis, deinde a Milesiis deducta Callatis, tum Tomoe etc.“ Cujus narrationem a ccteris discrepantem Vossius sagacissima quadam argumentatione confirmavit. Respexit vir doctissimus ad antiquius Callati- dis nomen, quod Plinius ¹²³³) mutilatum servavit:„Thracia,— ubi Ister amnis immer- gitur, vel pulcherrimas in ea parte urbes habet, Istropolin Milesiorum, Tomos, Ca- tinque, quae ANTEA ACERVETIS vocabatur. Heracleam habuit et Bizonem terrae hiatu raptam.“ Quo loco Acervetis quum vocabulum nihili sit, legendum Vossius censet Cerastis. Hoc enim nomen coloniae suae primum induisse Milesios a loco quodam sacro, qui Mileti fuerit Ksgaæisys vel Kegasts dictus a fixis illic ab Apol- line arietum cornibus ¹³⁴⁹; Callatidis nomen recentius esse et ab Heracleotis ortum, quum illi eo misissent colonos. Quae si vera sunt, nec dubito equidem post Ram- bachium et Tzschuckium Vossi sententiam amplecti, Milesios putes ante Heracleota- rum adventum opportuna loci natura ad navigationem et mercaturam amplificandam usos si non urbem multis colonis frequentatam, at domos tamen mercatorias fundasse secundarias, ex quibus admissis postea Heracleotis Callatis nostra exorta est.
§. 2. De nomine Callatidis. Nominis autem Callatidis originem Grammaticus Orus in Etym. M. a vicina nescio qua palude repetit, Stephanus Byzantinus a calatho illic reperto. Utrumque displicet. Verisimilius mihi videtur, Heracleotas no-
11⁶) Fragm. v. 15-17. ¹¹⁷) Ed. Huds. p. 12. 11⁸) Lib. VII c. 319. et XII e. 542. 119) Cap. 21. ed. Or. 12⁰) p. 486. ¹²¹) Trist. L. I, 10. v. 39. 1¹²²) L. II c. 2.§. 5. ¹²³) H. N. IV c. 11(18.), ubi veteres libri Cervetis habent et Cerbalis. ¹²⁴) Vossius laudat Etym. M. p. 504. Adde O. Müller Dor. I. P. 318. Delii quoque, qui una cum eracleotis Chersonesum coloniam deduxisse traduntur, ejus- modi aram habebant antiquissimam(56υναν νεααατ⅔ιαα) Cfr. Hoeck Kreta T. II. p. 133 sq. 3*


