Aufsatz 
De rebus Chersonesitarum et Callatianorum : Abhandlung / [Heinrich L.] Polsberw
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

quiae tamen ipsis Russis materiae satis suppeditarent ad novam urbem Sebastopolin s. Achtiar aedificandam et exornandam, atque etiam Pallas, qui a. 1794 peninsulam obivit, pulchrum murum magnis lapidibus quadratis exstructum, portam, duas turres, eximium quoddam epistylium Corinthium inveniret. Quarum rerum omnium quae hodie vel destructae jacent vel in museis sunt collocatae, licet adumbrationem anti- quae urbis parum accuratam nobis exhibeant, sunt tamen documento, summo olim ga- visam fuisse splendore Chersonesum.

Monumenta ipsa vero, quae adhuc reperta sunt antiquitatis Chersonesiticae, quum Boeckhius V. Cl. tam exquisita doctrina illustraverit, ut addi nihil possit, nobis hic satis fuerit pauca illa paucis commemorasse, quae de institutis publicis Cherso- nesitarum in titulis leguntur). Summus igitur magistratus qui actate Imperatoris Diocletiani in actis publicis vocatur Treoœvνρρᷣνꝙ⁵ ν Hoœο½ꝶ⅞dc(cfr. supra p. 12), in titulo illo aetatis Byzantinae No. 2099. TI96dos audit et aον uυενdε(h. e. neuναs), cui z*ᷣν⁶ες oul æl ερσεαros d*⁴αιο honores decernit ut nεο,εᷣνοσσννεα,‿Ʒσαασρννρ ν noœ Asατονςιναν τεᷣ⁴εοααναε etc. Ejusdem gene- ris Aeεrovyε etiam uuyαeoE illa Agasiclis esse videtur, quem solus populus, 3 dσos, laudat tit. 2097 ut Sᷣρriydv, Aοοασσ⁴ιμιον, reοοοαν etc. Ceterum equi-o dem hoc titulo eundem laudari suspicor virum, cujus nomen legitur in nummo quo- dam aereo, quem Raschius ita descripsit:Adv. caput Dianae prominente arcu. Av. XEP. AI AXIK...; taurus in anteriores pedes proruens. Jam quum ad num- mos perventum sit ¹*, ex iis unum prae ceteris commemorabo: Adv. Aesculapius. XEE et littera T. Av. Hygia anguem in patera pascens cum epigraphe... TO. PA. In quo vix intelligi potest, cur Leon de Waxel vocem&Aevoεοœα non agnoverit, qua nihil est in nummis Chersonesitarum frequentius.

Quod reliquum est, in his nummis iidem fere dii qui in Heracleoticis Ponti compa- rent: Juppiter, Apollo, Aesculapius, Hygia, saepissime vero omnium Diana et tauri effigies, qua regionis nomen significatur. Rarius invenitur caput Herculis etiam cum epigraphe oadeovs Nori,os, quem Heracleotae ut conditorem urbis suae eximio cultu prosecuti sunt cujusque cultum pariter ac Dianae venerationem a Cherso- nesitis potissimum in peninsulam Tauricam esse propagatum vix erit qui nobiscum sta- tuere dubitet. Sed de casca illa quae apud Graecos vigebat Dianae Orthosiae hu- manis victimis gaudentis veneratione ad similem quandam Taurorum deam, quam O94- JG*νy vocabant, translata, deque Iphigenia cum hoc numine commista et IIæνε- voy nomine apud Chersonesitas insigniter culta, ad ea hic liceat lectores benevolos delegare, quae a V V.(l. O. Muellero et Boeckhio doctissime sunt disputata u).

11³) Boeckh. Corp. Iuscr. Vol. II. p. 90. 11⁴) De nummis cfr. libri, quos supra laudavimus§. I. Not. 13. 11⁸) Hüller. Dor. T. I. p. 381 sq. Boeckh. I. c. p. 89 sq. Adde Köhler Mémoire sur les iles et la course consaerées à Achille, Voelcker Mythol. Geogr. T. I. p. 168 sq. Rilter Vorhalle p. 64. 176. sq.