Aufsatz 
De rebus Chersonesitarum et Callatianorum : Abhandlung / [Heinrich L.] Polsberw
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

meridionali peninsulae ora erant, verum etiam cetera Ponti Euxini emporia multis navibus adibant. In qua re commemoratu haud indignum videtur res potiores, quas peninsula Taurica hodie vicinis praebet, easdem maximam partem hinc olim a Grae- cis quoque antiquis et nationibus medii aevi exportatas esse ¹⁹)) A Paczinacis Cher- sonesitae coria imprimis et favos mercabantur, ab Armeniis vero et Paphlagonibus Bucellariisque advehebant, quae in harum quaque provinciarum proveniebant, earum- que rerum omnium crebra fiebat in remotiores imperii terras exportatio. Quae quam fuerit quaestuosa ex ipsius Constantini verbis intelligitur, quibus filio suo praecepit, ut, si Chersonesitae rebellionem tentare aut imperatoris jussa detrectare conarentur, naves illas mercatorias cum frumento, vino aliisque rebus necessariis vel compre- henderet vel prohiberet ne in Chersonesi portum trajicerent, quoniam illi, nisi haec facerent commercia, non essent vitam toleraturi ¹¹⁰).

Ceterum Chersonesitae, quos omnes Papa Martinus paganos invenerat, seculo IX jam dudum in coetum Christianorum recepti fuerunt, eorumque urbs anno 839 inter sedes metropolitanas enumeratur. Anno 988 Vladimirus Swatoslawiczius Rus- sorum princeps urbem armis cepit, mox autem ab episcopo Anastasio ad Christi cul- tum conversus libertate donavit. Exeunte seculo XII, sub Imperatoribus Comnenis, quum aliis Italis tum Genuensibus data libertas est navigandi in Pontum et adeundi Chersonesum; atque ex eo inde tempore, quum Genuensium imprimis mercatura, qui Portum Symbolorum et Caffa occupaverant¹¹), majora indies caperet incrementa, Cher- sonesitarum opes magis magisque comminuebantur. Majorem etiam calamitatem iis inflixisse putandi Mongoli sunt(circ. ann. 1225), quibus pariter atque ceteris barba- ris ex Asia in occidentem irruentibus media illa peninsula interjecta patebat. Atta- men etiam seculo XIV, si Nicephorum sequimur auctorem ¹²²), Cherson libera civi- tas erat commerciumque cum Genuensibus faciebat.

§. 9. De monumentis ex Chersonesi ruderibus erutis. De rebus publicis et sacris. Postremo a Tataris nescimus quo anno urbs eversa est, nec funditus ta- men. Namque Russi quum a. 1578 peninsulam occupassent, parietinas desertas qui- dem, sed satis integras invenerunt vastumque urbis solum muris, portis, turribus, aedi- ficiorum sepulcrorumque ruderibus veluti consitum ita, ut, tamenetsi Tatari per mul- tos annos crustas marmoreas, serpentinos aliosque inde lapides amoliti fuissent, reli-

4

1⁰⁰) F. A. Wolf ad Demosth. Lept. p. 252 sq. Rambach de Mileto p. 24 sq. Peyssonel traité sur le commerce de la mer noire. Vol. I. p. 130. 139. Hüllmann Geschichte des byzant. Handels p. 126.

Ex Bosporo urbe ab Justiniani M. inde temporibus magna vis bestiarum mactandarum By- zantium advehebatur, testibus Anastas. p. 58. Theophane p. 149. 150, et Cedreno, qui ad annum

527 p. C.(p. 302. ed. Xyl.) Hunnorum regulum promisisse tradit: ꝓlarrswv rd Pauxαᷣd ao

rijv BGοοσωνꝙ πιιν(ris oi'οε εεκννι π⁴ roν τ‿ινεεννσ/ᷣομνανεα εα᷑ os dord 70μοωυν Ʒαν!) drœurs, rde r⁵⁴ 18lacᷣ 0. 11¹⁰) Constant. Porph. l. l. c. 53 extr. 1¹¹) Stella Libr. XIII c. 12. Ismael Balioldus ad Ducam p. 91. ¹¹²) Niceph. Gregor. L. XVIII c. 2.

3 3