16
daret omnibusque circa solo aequatis ex tota terra vastas faceret solitudines. Tum Chersonesitae ad desperationem adducti auxilium a Chazaris petiverunt. Jam quum copiae Imperatoriae ſusae fugataeque essent, et Chersonesi et reliquorum castrorum praesidia Philippum Bardanem designant Imperatorem. Justinianus autem aliam clas- sem misit arietibus aliisque machinis instructam; cujus milites, quum jam potiores Chersonesi turres prostravissent, a supervenientibus Chazaris repressi neque ad Ju- stinianum re infecta redire ausi, et ipsi imperium in Bardanem transtulerunt.— Ta- menetsi vero Chersonesitarum civitas Justiniani furore vehementer afflicta erat, liber- tatem tamen tuebatur per centum plus annos, donec Imperator Theophilus(829 — 842 p. C.), ut plene Chersonesitis dominaretur, Petronam Spartharocandidatum praetorem, ᷣρœæm, iis misit, cui et archontes et ceteri cives parerent, atque ex eo inde tempore ad Constantini Porphyrogenneti usque aetatem(913— 959 p. C.) obtinuit, ut praetores ab Imperatoribus mitterentur ¹⁴). Ipsius autem Constantini aelate res Chersonesitarum navigationibus et commercio cum gentibus vicinis multi- plici florebant. Neglexit quidem Imperator accuratius describere Thema Chersonis, sed ex iis, quae veluti in transitu narrat de variis Byzantinorum et nationum Maeo- ticarum commerciis, intelligitur, comprehensum illud tum quidem fuisse plaga penin- sulae littorali, ceteris partibus a barbarorum multitudine oppressis. Erant autem pro- ximi vicini Paczinacae, gens magna tumque invicta ¹³), quorum amicitiam tueri summo studio nitebantur imperatores, quum validum in iis esset contra Russos, Bul- garos, Chazaros, Turcas praesidium ¹⁰. lidem cum Chersonesitis negotiabantur mini- sterioque vario fungebantur et ipsis et imperatori, accepta mercede, quam pro ratione operae et laboris pacti fuerant ¹³). Ad Chersonesitas mittebantur ab imperatoribus curatores et internuntii, qui cum Paczinacis paciscerentur ¹³⁶) eorumque avaritiam, ex- plerent multis donis, ne Chersonesum depopularentur et pagos, qui dicebantur 10 Alauœᷣ᷑: s. 1d udsga rν deναrνm, h. e. montanos portuososque tractus peninsulae meridionalis usque ad Caffa(KagxPa, h. e. antiquam Theodosiam) porrectos ¹*ν). Cher- sonesitaeque ipsi hujus gentis amicitiam cupide appetebant, quum nisi pacatis illis mercatura haereret ac plane jaceret, quam cum finitimis cumque longinquis nationi- bus faciebant ¹⁴). Imperabant enim non solum portubus illis, qui in occidentali et
10²) Const. Porph. de adm., imp. c. 42. p. 130. ed. Meurs.: ²ε⁴ο¶ꝙπεο ‿οσον ro Sαouso oin sSOaryyde da νν evre?sy dosεddμεμνοε, 1ꝗ„ dr r d⁴yra oαν σ ⁴ενςενοο Tτννιον . Ausrd 7d.ν εeτονοαμαάνοαμέ̈νυων‿πνναπιιιν τᷣ τπεοα ντ. 1⁰³) Const. Porph. I. c. cp. I. 6. 37. 42. 1⁰¹⁴) Id. c. 6. et 8. 1¹⁰³) Id. c. 6. Accipiebant a Chersonesitis gldrrio, rOdy dα, 7αο⁵ςσια, usvra, reTT⁸O**, er9 drne A*ν ndodia aul ErsOao eiO-; rd dr rd Srdnrotuε α. ¹0⁶) Id. c. 7. 107) Id. c. 1. 1⁰⁸) Idem c. 9. vadum quoddam Danapri, Trajectum Crarii commemorat, ubi e Russia Chersonesitae, in Chersonem Paczinacae frajecerunt. Alio loco c. 42. p. 131. veteres Grae- eos mare trajecisse ait Constantinns ducta fassa(orος) per mediam Chersonem ad milliaria am- plius mille, sed temporis tractu obrutam eam et in silvam densam convérsam esse, ut duas tan-
tum vias haberet, per quas Chersonem, Bosporum et in climata proficiscérentur Paoinacne,


