15
runt. Atque haec quidem Constantinus de iis, quae a Chersonesitis per priora p. Chr. secula gesta sunt. Videmus civitatem eorum, depulsis Bosporanis, universae peninsulae imperantem, liberam illam quidem, sed auctoritatem Imperatorum Roma- norum agnoscentem, atque ita, quum veteribus commerciis nova accrevissent, per- magnas opes assecutam.
§. 8S. De Chersonesitarum sub Imperatoribus Byzantinis fortuna. Eandem vero sub Imperatoribus Byzantinis ad seculum usque XIV reipublicae fuisse condi- cionem jam nobis propositum est paucis quibusdam, quae sparsa et vage disjecta re- periuntur, efficere testimoniis. Ac primum quidem legationes a Chersonesitis ad Im- peratores missae apparent in titulo prima certe aetate Byzantina scripto, non Chri- stiano illo quidem, sed ethnicorum“). In alio titulo Christiano, cujus supra men- tio facta est, ipsi Chersonesitae Imperatori Zenoni urbem suam subjectam esse di- cunt. Aetate Justini I et Justiniani I peninsulae Tauricae quidquid Chersonesum inter et Bosporum urbem(h. e. Panticapaeum antiquam) interjacet Hunnis paruisse, Bosporitas autem Imperatoribus illis se dedisse testis est Procopius“²). Namque hac ipsa aetate et temporibus insequentibus quibus septentrio Asiae maris instar continuis procellis agitabatur, peninsula Taurica, inter utramque orbis terrarum partem media in- terjecta, quum naturalem quendam transitum et propter eximiam agrorum ubertatem opportunum quasi deversorium daret, sedes extitit omnium gentium turbae et collu- vionis, atque ita communem cum ceteris circa Tanain et Maeotidem regionibus for- tunam habuit, quas Sarmatae, Gothi, Hunni, Avares, Chazari, Paczinacae, Russi, Bul- gari, Uzi, Comani, Turcae in occidentem properantes permeabant. Nec tum minus horrenda Graeculis Byzantinis quam antiquis Graecis Taurica terra fuisse videtur. Chersonesum certe in extremo imperii limite sitam maxime idoneam esse visam Im- peratoribus, in quam viros sibi formidolosos relegarent, in vulgus pervagatum est. Exemplum praebet vita Papae St. Martini I, cujus exsilio et morte(656 p. C.) Cher- sonesus celebritatem quandam sermonis etiam apud Christianos Romanos assecuta esto). Sed magnam calamitatem civitas decenni Imperatoris Justiniani II Rhinotmeti exilio cepit, quem naso truncatum Leontius relegaverat(695 p. C.). Is postea Impe- rio Bulgarorum ope recupcerato a Chersonesitis, qui exsuli sibi insidias struxissent ¹⁰⁰), poenas petiturus, classem cum exercitu valido contra eos paravit(710 p. C.) neque naufragio deterritus neque foedis crudelibusque quae milites in Chersonesitis exercue- rant facinoribus contentus ¹⁰*), novam classem misit, quae ad unum omnes contruci-
57) Boeckh. Corp. Inscr. Vol. II. tit. 2099.°s) Bell. Pers. I. 12. et Libro de aedificiis IV. c. 7., ubi Justi- nianus Bospori et Chersonesi muros refecisse traditur pulcherrimos et validissimos. 9⁹) Georg. Ce- dren. p. 358. ed. Xyl.; Baronius Martyrolog. Rom. Nov. ad Acta Clementis. 1⁰) Cedren. p. 365. Const. Porph. Adm. Imp. c. 22. 1¹⁰¹) Cedren. p. 366. 367. 368. al⁴*ν τοσε Aεν OerOvTrAe XEOOGvoS u vrd αμαdeν xο⁸ rdν πααdHν εε̈ασπκιεεuνεο reοονο s&rxd Eolvα 00⁴ρ⁴‿ςι τπιοσαμιαςρ rijovss&nl ο dæricav zal d⁴dov Ti Oaddoο*&ναꝶmνσ έςιςρεꝙν ed.


