14
exercitu hostibus obviam profectus, ubi multitudini eorum Chersonesitas impa- res esse sensit, in certamen singulare provocat Sauromatam proposita condicione, ut victus in victoris potestatem veniret; quam Sauromates corporis magnitudine viri- busque et armis fretus accepit. Pharnaces autem Sauromatam, qui antea in exiguam ipsius staturam insolenter insultaverat, dolo oppressum occidit victoriamque consecutus Maeoticos quidem dimisit, ipsos Bosporanos occupata eorum terra in vincula conje- cit. Postea vero, paucis eorum agriculturae causa apud se retentis, reliquos omnes custodia emisit iisque quadraginta tantum milliarium terram reliquit, limitibus in Cy- bernico() supra Chersonesitas positis, qui limites ad Constantini Porphyrogenneti usque aetatem manserunt ⁹⁸⁷).
Atque ex eo inde tempore Sauromatae Bospori imperium amiserunt. Attamen iidem Bosporani, qui Pharnaci libertatis ipsorum assertori statuam posuerant, sem- per tamen occasionem ulciscéndi circumspiciebant. Quam sibi repperisse visi sunt, quo tempore apud Chersonesitas Lamachus principatum tenebat, apud ipsos Asander regnabat“*). Erat autem Lamachus homo opulentissimus, cujus fundi et praedia per quattuor urbis regiones ad Susas usque pertinebant. Huic quum Bosporani intel- lexissent unicam esse filiam Gyciam, filios autem haberet Asander, affinitatem contra- here conati sunt, ut hoc pacto libere in Chersonesitarum terram ingressi vindictam sumerent. Et acceperunt illi quidem condicionem, sed ita tamen, ut qui ex filiis re- gis Gyciam duxisset, ei nunquam utique liceret ad Bosporanos redire. Nupsit Gycia Asandri filio majori paullo ante Lamachi mortem. Quo connubio prope factum est, ut Chersonesitae a Bosporanis insidiosis in extremum discrimen vocarentur, nisi ipsa Gycia, mulier excelsa virtute praedita, magno quodam et plane heroico facinore rem- publicam servasset, quod Constantinus Porph. per singulas partes copiosissime ac jucundissime enarravit*), nos autem summatim exponemus. Gycia igitur, Archonte Zetho, quum a mazistratibus impetrasset, ut diem patris mortui anniversarium suo ipsius sumptu cives cuncti publica laetitia celebrem agerent ac feriatum haberent, Asandri filius, ejusmodi die festo tamquam idonea proditionis occasione usurus, per biennium Bosporanos non minus ducentos in Gyciae domum clam congregavit. Jam- que ille dies instabat, quo Asander, dum tota civitas epularetur, urbe incensa omnes contrucidare statuerat: quum totum consilium fortuito detectum et, domo Gyciae cum omnibus, qui in eam erant inclusi, ad solum exusta, Chersonesitarum urbs ab insidia- toribus Bosporanis liberata est. Gyciae autem cives duas ex aere statuas posuerunt, quarum alterius titulus etiam Constantini aetate legebatur. Eidemque vivae, quem ipsa locum tumulo elegerat, dederunt et statuam inauratam juxta sepulcrum colloca-
. 1———
9⁴) Const. p. 213. aadl ziv„v τν d †ρςκdαμ οο εν Kuεν(2) dvycνxije rννν △μsOσονυτσν ⁶οωισιε-
ctas ε„εν dνιι τeοσασςdᷣuvνrd doy ualdic piv adrots&doαs, al zuuss, 6ονσςοσ atrοαν τν ννeν
duααέέουοισ ⁵⁸) Const. Porph. p. 214. sq. ⁰⁶) Id. p. 216— 228.


