Aufsatz 
De rebus Chersonesitarum et Callatianorum : Abhandlung / [Heinrich L.] Polsberw
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

que ad Halyn fluvium de pace mitterentur. Qua pace composita, Chersonesitac Bos- porum et cetera Maeotidis oppida et ſamilias omnes illaesas reliquerunt. Constan- tius autem, postquam ex Romani imperii locis discessit Sauromates, ipse quoque Ro- mam contendit cum duobus Chersonesitarum legatis, quibus Diocletianus benigne ex- ceptis gratias maximas pro benevolentia et auxilio egit ac petere quaecunque vellent jussis, quum illud unum poscerent, ut liberi essent atque immunes a tributo s*), liben- ter id concessit multisque muneribus cohonestatos ad Chersonesitas remisit ut veros et fidos imperii Romani cives.

Haud ita multo post Imperator Constantinus M.(306 337 p. C.), quum Scythae rebellarento*), revocatis in memoriam quae a patre Constantio de Chersonesitarum benevolentia et auxilio audisset, legatos illis misit postulans, ut contra Soythas arma caperent. Chersonesitac, quibus tum praefuit Diogenes, libenter mandato obsecuti, omni studio curribus bellicis ceterisque rebus ad belli usum neces- sariis apparatis ad Istrum fluvium profecti trajecerunt, hostemque in fugam conver- terunt. Quibus cognitis Imperator domum eos redire jussit, principes autem civitatis (roðs nωπσααιιονντα) Byzantium vocatis gratias maximas egit novisque beneficiis civi- tatem ornavit*¹*); libertatem et immunitatem confirmavit; statuam auream cum chlamyde imperatoria dedit et coronam auream, quae essent ornamento urbi, itemque syngra- pham de libertate et immunitate tam civium quam nautarum; et annulos signatorios donavit aureos majestatisque imperatoriae imagine ornatos, quibus litterae et petitio- nes, quas per occasionem missuri essent, obsignatae dignosci possent; atque insuper Im- perator singulis annis non solum nervum, canabim, ferrum et oleum ad ballistarum con- fectionem, sed etiam annonas mille in alimenta balistariorum subministrandas se cu- raturum esse promisit. His donis et commeatu instructi Diogenes et ceteri Cher- sonesitae domum reverterunt. Annis vero aliquot post*²), Sauromates, Sauromatae ejus qui Lazicam bello infestaverat nepos, collectis ad Maeotidem paludem militibus contra Chersonesitas movit injuriam avi sui ulturus*). Qua re audita Chersonesitae, quibus tum praefuit Byscus, armis et ipsi sumptis obviam hostibus eunt ad Capha) initoque ihi proclio superiores facti Sauromatam in fugam convertunt limitesque in pugnae loco ponunt, quos Sauromates cum suis nunquam belli causa se transgressuros esse jura- runt, sed propria utrosque loca ibi habituros. Nihilo tamen minus post aliquot an- nos alius Sauromates bellum cum Macoticis copiis contra Chersonesitas coepit limitesque in Capha positos transgressus est, tanquam terram per vim sibi ablatam vindicaturus. Habebant autem Chersonesitae tum principem Pharnacem. Is cum

²°) Constant. I. e. p. 208. öra odosle, dcorora, oddsy Treον ϑ‿οσμμςεν,&? eurz roũro udνo ælrosνειν, 2 rs deEide 818uOle uar dreεᷣla αοασ̈ιννέαασαοσνπά)άQṽꝶQꝰͤe drd roi drors du. 9°) Const. p. 208. sq. ⁹¹) Const. p. 209.) Const. p. 210.*) Ib. 301so hv z e aεμαα οααeν vS0Odν rο oistov domou deix. 93) Const. p. 211&ν roke ro Asyοαμννον Kdga drots.