Aufsatz 
De rebus Chersonesitarum et Callatianorum : Abhandlung / [Heinrich L.] Polsberw
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

.

Bospori reges inde a Pharnace, quem regnum a Pompejo accepisse supra dictum est, plus minus Romanis paruerunt, ac fuerunt reges quoscunque Romani conslituerant8¹); unde factum est, ut modo haec, modo illa domus regnaret: Mithridatica, Polemonia, Sauromatica, aliae. Quorum nulli unquam contigit, ut Chersonesitarum civitatem in dicionem suam redigeret, nisi forte Phlegonti Tralliano apud Constantinum Porphy- rogennetum) fides habenda est, qui Cotyn I. ab Hadriano diadema ferre jussum et alias urbes et ipsam quoque Chersonesum accepisse tradidit. Utut est, Chersone- sitae primis post Christum seculis permagnam assecuti sunt potentiam, quod fieri uti- que non potuisset, si per longius aliquod temporis spatium paruissent Bosporanis. Ceterum eidem Constantino Porphyrogenneto soli eorum quae posteriori aetate a Chersonesitis gesta sunt notitiam debemus, cujus ex librode administrando impo- rio jam nos capita potiora excerpemus, hoc tantum praemonito, apud Chersonesitas etiam tum archontes quosdam rei publicae praefuisse, quorum aliquot eponymi(ρ ο- revοvres œ Seννραοονντes) a Constantino nominanturs): Oeμαιςμοο Seudsou, Xoijεos Nanlov, Aaoyss Aoyeᷣso⸗s, Bdoα Lounodov, Sagydrnsſs Sadaou, Aduxgos, Zidos Za,ovos, roατρσ⁴ε Sομοᷣνςσοuν.

Imperante igitur Romae Diocletiano(284 305 p. C.), Archonte apud Cher- sonesitas Themisto, Sauromates Rhescuporidis filius, rex Bosporanorum, col- lecta Sarmatarum manu adversus Romanos arma movit ac per Lazorum terram, bello infestatis incolis ad Halyn usque fluvium progressus est. Tam Diocletianus exercitum duce Constantio contra Sarmatas misit. Qui quum ad Halyn progressus transitu quidem hostes prohibuisset, sed fugare non posset, Imperatori suasit, ut Bosporanorum vicinis ad bellum contra ipsos capessendum incitatis Sarmatas domum reverti cogeret. Itaque Diocletianus confestim ad Chersonesitas misit, ut auxiliaren- tur sibi petens et Bosporanorum Sarmatarumque terram devastarent eorumque familias captivas tenerent. Qua petitione benigne audita Chersonesitae, Archonte Chresto, collecta ex finitimis castellis manu Bosporum urbem ſs. Panticapaeum hodie Kertschs¹)] oppugnarunt ipsorumque Bosporanorum quotquot fuga simulata ex moenibus prolectaverant, insidiis circumdatos occiderunt, Bosporum autem ceteraque ad Maeotidem paludem castella occuparunt, cumque Sarmatarum familiis capta te- nebant. Deinde Chrestus captivis interque eos uxoribus potissimum ipsius regis Sau- romatae, nisi dominum ad pacem cum Romanis faciendam commoverent, ignem fer- rumque minatus effecit, ut Bosporanis aliquot legati cumque iis Chersonesitae quin-

³) Strabo VII p. 312.æνᷣ νν εσ⁴ rοεε Bocrοον αοιeiν ο φ ρινμρη⁴οια νεατdεοοαιασ dmœαerd 4εν. 5 6) De Themat. Imper. Orient. L. II. th. 12. Maoruοεε ε tyν νυν uuxed e Tsureο dsxdr*, örε ⁸εασαeiero d Bdorogos Kdrur Bοmοααπς ⁴ϑάαααε, ad da⁴dᷣ uεεᷣνοσε ροοεεαν d KXaroao α de 6lsi deh zaumeraey, dv l dανκαωνανιρμεκα νo mwαἀeτεm XNsOO a. ⁵²) De Un imp. c. 53. ed. Meurs. p. 202. 203. 209. 210. 211. 214. 216. 227. 66) Cfr. Boeckh. Corp. Inscr.

ol. II. p. 98.