Aufsatz 
De rebus Chersonesitarum et Callatianorum : Abhandlung / [Heinrich L.] Polsberw
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

§. 6. Quaenam Chersonesi fuerit sub Achaemenidarum imperio fortuna. Sed nihilo tamen minus posthaec denuo Chersonesitae pariter atque Bosporanorum civitates a Scythis premebantur. Itaque quo tempore Paerisades IV regulus ex Spar- tocidarum familia ultimus, quoniam barbaris grandius solito tributum exigenltibus resistere nequiret, Mithridati VI Eupatori regnum suum tradidit(c. annum 94 a. C.): Chersonesitarum quoque civitas, a barbaris, ut Strabo I. c. dicit, direpta, eo adducta necessitatis est, ut Ponti regem praesulem(nos dr*) sibi deligeret. Is tum con- tra Romanorum vetitum¹²) ex Asia in Europam copiis Diophante duce trajectis, Scy- this bellum intulit, quibus quinquagies mille Rhoxolani duce Tasio subvenerant**), eo- rumque in Taurica regem Scilurum cum L aut LXXX filiis circa Palacium castel- lum impugnavit. Rhoxolanis autem a Diophante rejectis maximamque partem truci- datis Scythas quoque victos esse, ex eo potissimum conjicio, quod Photius ex Me- mnone ⁰³) tradit a Romanis Mithridatem jussum esse Scytharum regibus paterna regna restituere, quos reges pro Sciluri filiis habere vix est quod dubitemus. Diophantes quidem in promontorio quodam, quod a Chersonesitarum urbe ad XV stadia tantum distabat, in ricinia salinarum, adversus Scythas Eupatorium castellum munitum cum urbe per aggerem ita conjunxerat, ut ex duabus unam quodammodo civitatem effice- rete). Sed ea castella, quibus Scilurus cum filiis ad expeditiones et procursationes utebatur, Palacium, Chauum, Neapolis*), haud dubie septentrionalibus peninsulae plagis propiora fuerunt), unumque eorum prope Sympheropolin(Akmedschet), haud procul a montibus Taurorum fuisse verisimillimum est. Siquidem in hujus urbis vi- cinia Blarambergius anno MDCCCXXVII in rupe, quae in planitie ad fluvium Salgyr sita est, eaque munita olim et vallo cincta, praeter alias complures inscriptiones Sciluri quoque et filii imagines quas dicunt ad portam valli repperit. Hanc arcem Blarambergius Neapolin Sciluri eamque olim coloniam Graecam fuisse judicat, Boeck- hius vero¹³) Bosporanos fortasse vel potius Chersonesitas Heracleotas iis tum sub- jectos, post devictos ejus loci Scythas vel Tauros, coloniam deduxisse Neapolin, ex eo probabiliter conjecit, quod in latere quodam ibidem reperto siglum comparet Chersonesi, X vel(N)³¹), et dorismus inscriptionis Anoadd Asνν⁶ν⁴σ⁸).

*1) Serabo L. VIII p. 309. ²⁸) Appian. Mithr. c. 13. ⁵⁹) Strabo L. VII p. 306. ³⁰) Memn. c. 30. ed. Or. Tore Iuu Hαααςιοι ενρtονo rde rarαα τdν οων dAozuras o s sοεε ndv rote rοuνrouvyots dmuouen, ouu‿eωα νε Idoονοvε u Mijoͤovs aal Tuyddννν‿α̈ννον να 2 eAods HaAοαα⁵εμ τε⁴νμοωμ τποοmονπνασ⁶ςε. Cfr. quae Strabo de Seciluro et quae Appianus c. 13. habent de Romanorum mandato: τ☚¶ᷣryð ατς 26ν εεεννμ⁴‿αι à0, T078 dota Sαοαα‿ενοσι τε Eοmye 1d eriHalsν, A d XGGO j0o 0εεέοοιαασεν) Strabo L. VIIp. 312. Ptolem. III. 6 El'mανοον ωes. Idem nomen aliae duae Ponti urbes acceperunt. Cfr. Appian. 1. 1. c. 78. Strabo XII c. 3. Ptolem. VI. 2. ¹²³) Strabo VII c.309.) Cfr. Boeckh. Corp. Inser. Vol. II. p. 83. 3⁴) Corp. Inscr. Vol. II ad tit. 2103. p. 147.) Cfr. ad tit. 2085. f. 66) llit. 2103. d. Eodem loco tituli reperti sunt: Ail Araε IIO0⁴⁶εοο I-ν*εον μααπσενιονι 2103. b.) et: Ao Jen d lurdle[TTOMIDSO TTOOdν μασν μον(2103. c.), quo utroque docemur Rhodium ibi hominem habitasse.

2