10
Ex iis quae huc usque disputavimus, intelligitur, Mithridatem Eupatorem si non universam Chersonesum, at maximam tamen ejus partem a ducibus Diophante et Neoptolemo subjectam tenuisse*). Sed Graecae Bospori civitates, quibus tum Cher- sonesitae quoque adnumerabantur, haud ita multo post quam Scytharum vel Tauro- rum incursionibus liberatae fuerunt, a rege Mithridate, quum forte alterum cum Ro- manis bellum suscepisset, defecerunt), credo, quod acerbiora iis imposita tributa fuerant“). Quo bello vix confecto(a. 81 a. C.) arma Bosporanis intulit, victisque unum ex filiis suis Macharen imposuit regem(a. 79 a. C.)**). Is quum Romanorum rebus adeo studeret, ut Lucullo, qui post captas urbes Heracleam, Amastrin, Ami- sum, Sinopen, Mithridatem fugatum a Tigrane expoposcit, auream coronam mitteret et foedus amicitiae faceret“¹), a patre postea, quem victricibus armis Pompejus ad Colchidem usque persecutus erat, oppressus aut ipse interemit se aut per familiares donis corruptos interfectus est(a. 65 a. C.)*). Ipsum Eupatorem alius filiorum exce- Pit Pharnaces I in Bosporo, qui incredibili perfidia patrem ad mortem compule- rat(a. 64 a. C.). Ei Pompejus regnum Bosporanum dedit(a. 63 a. C.) praeter Pha- nagoriam, quam liberam esse civitatem jussit, quod una omnium maxime Mithridati adversata ceterarum seditiones adjuvisset²). Pharnaces autem post Pompeji interitum, Phanagoria in dicionem redacta, quum a Caesare victus et a Domitio ex Asia pul- sus Scythis Sarmatisque in auxilium arcessitis Theodosiam et Panticapaeum cepisset, ab Asandro genero, Dynamis marito, quem ipse Bosporo praefecerat, proelio vi- ctus est, quo fortiter pugnans periit, postquam XV annos regnavit(a. 47 a. C.)*¹⁴).
Per hos prope L annos, quibus Chersonesus Taurica paruit Achaemenidis Eu- patori, Machari, Pharnaci, de ipsa Chersonesitarum civitate nihil audimus, nisi quod Heracleotis Ponti bello Mithridatico altero in discrimen vocatis frumentum et commea- tum subvexerunt. Namque Heracleotae, qui ab eo inde tempore, quo primi Roma- norum duces in Asiam transgressi sunt, amicitia senatus populique Romani gaude- bant*), initio belli Mithridatici tertii quum regis causam sequi viderentur, inimicitiam illorum sibi conciliaverunt⁰)(a. 74 a. C.) et per Lamachi perfidiam in Mithridatis po- testatem venerunt, qui Connagorigi cum praesidio quattuor millium urbem custodien- dam tradidit**) a. 73 a. C.
Tum a Cotta oppugnati quum in magnam annonae caritate oborta difficultatem coacti essent, dimissis ad colo nias legatis, alimenta sibi venundari petiverunt, et benigne acceptam esse legationem testis est Memnon*¹), cujus etsi in Excerptis a Pho-
67) Appian. Mithr. c. 13. 6⁸) Id. c. 13. ³⁴) Theodosianos cum proximis Asiae civitatibus CLXXX mil. medimn. frumenti et CC talenta argenti Mithridati persolvisse testis est Strabo L. VII. p. 311. 7⁰) Appian. Mithr. c. 67. ²¹) Id. c. 83. ²²) Id. c. 101. 102. efr. Dio Cass. XXXVI. 33. ²³) Id. c. 113. 7¹⁴) Id. c. 120. 7³) Memnon. c. 21. ²⁶⁴) Memn. c. 40.*7) Memn. c. 42. ²⁸) Cap. 47. ed Orell. Traviovroe Ti] rdeεν ενν Lrατisuν ρεοεiα εροες rods dmolaove&E,πηετο, οο&κ⁸ da dyije rodα—oοGραeνε οd dε z* εονεiςν ε‿ov.


