8
Byzantios et Sinopenses ceterosque Graecos Ponti accolas beneficiis prosequeretur, singulare in Callatianos quoque, Heracleotarum in Moesiae ora coloniam, exemplum edidisse munificentiae.
Chersonesitarum autem quantae fuerint opes quantaque inter Ponti civitates auctoritas, ex eo intelligitur, quod non solum et fines et libertatem suam contra Bospori Cimmerii regulos intactam servarunt, verum etiam Heracleotis eorumque ex foedere sociis auxilium et commeatum praestiterunt. Cujus rei ego maximum do- cumentum hoc habeo, quod quum bellum illud inter Eumenem II. Pergamenum cum Prusia cumque Ariarathe Cappadociae rege socis, et Pharnacem Ponti regem cum Galatis ac Mithridate Armeniae satrapa, exortum, rebus tandem Pharnacis inclinatis, Romanorum auctoritate finitum certis legibus esset, Ol. 150,1.= 179. a. C., his ipsis pacis formulis⁵⁴) praeter Cyzicenos, Mesembrianos et Heracleotas Chersonesitarum quoque civitas comprehensa est.
Posthaec Chersonesitae et Bosporani crebris Scytharum, quo nomine recentiore aetate vulgo Tauri quoque comprehendebanturs), incursionibus et direptionibus vexati esse videntur, quibus ut liberarentur, Chersonesitae cum Sarmatis se conjunxerunt, qui oram Ponticam attingebant.
lis tum imperabat Amage, Medosaccae uxor, quae mariti vice vinosi et somno dediti ipsa regiis muneribus fungens et suis finibus hostium incursiones reprimebat, det finitimis, qui injuria premerentur, subsidio veniebat; quo factum est, ut gloria ejus per universos Scythas haberetur celeberrima. Haec igitur a Chersonesitis in auxilium vocata primum Scytharum regi per litteras mandavit, ut illorum civitate abs- tineret. Quod quum rex contempsisset, cum exigua manu repentinum Chersonesi- tis tulit auxilium Scytharumque regiam ex unproviso adorta, rege ipso cum cognatis et amicis quos secum habebat interfectis, Chersonesitis regionem tradidit ¹), filio autem occisi regnum commisit mandans, ut juste imperaret et a finitimis Graecis ac barbaris abstineret.
¹4⁴) Polybi Fragm. Libr. XXVI. 6. ed. Schweigh. T. V. p. 346(Exc. Legat. 59. ed. Gronov. Vol. II. p. 1221.) II40 εεεμερσννωαά Os Tale uν Hidds roνν μ̈ν uurd τνvͤ Aolaν dνναάνενꝙ doralas, d ijõe xleieye Aousviae dνουν a⁴ᷣοedozos: ⁴ pƷs aαe⁴ τν Eον Tdrloc εαχωρμαεεκνQ τ‿
2' adαοναμουμεννο H œmνκεε τα, M 2wοο, XSG60 11, 0νν% Oò Toοντνοιιι Kᷣsvot. ⁵⁵) Strabo L. VII. p. 308 Tauros, quos suo parentes regi a Scytharum gente sejungit Herodotus IV. 3. 18. 28. 99. 102. sq.,*αιννιχσ ⁵έεννοε vocat, ipsam vero Chersonesum et Tauricam et Scythicam, eamque una cum adjacente usque ad Borysthenem continente Aα᷑à⁸ ᷣμxᷣðappellatam esse tradit p. 307. Neque a verisimilitudine abhorret quae Boeckhii I. c. p. 82 sententia est, Scythas et Tauros mature inter sese mixtos et inde Scythotaurorum et Tauroscytharum natum vocabulum esse. 36) Xæοwνnoirats deεοꝶ u zdοœx verba sunt Polyaeni in Strategem. L. VIII. 56, cujus nos supra narrationem secuti sumus.


