Aufsatz 
De rebus Chersonesitarum et Callatianorum : Abhandlung / [Heinrich L.] Polsberw
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

mento deinceps novarunt et universorum quasi conspiratione quadam Graeci nomi- nis terrorem illis incusserunt. Chersonesitarum vero civitatem ab Heracleotis, Me- garensium colonia, profectam, etsi Deliorum societate et recentibus subinde ex variis Graeciae et Ponti civitatibus colonis aucta esset, maximam tamen partem Doricae gentis fuisse, quum Dorica dialecto, quam inscriptiones quaedam et nummi produnt, tum Plinii testimonio confirmatur, qui custoditos ab iis Graeciae mores esse tradit, id quod, si ad ipsius Plinii aetatem revocari debet, eo magis mirari debemus, quo veriora sunt, quae Cicero) de urbibus maritimis disputat, admisceri eas novis sermo- nibus ac disciplinis et importari non merces solum adventitias, sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum.

§. 5. Quae Chersonesi fuerint fata ante Mithridatis Eupatoris incursionem. Incrementa autem Chersonesi invidiae et sollicitudini fuisse videntur regulis Bospo- ranorum, qua tandem, quum coloniam et illi opprimere tentarent, neque Heracleotae destituere possent, bellorum flammae excitatae sunt. Atqui ex iis, quae de his bellis tradita legimus apud Polyaenum*⁰⁸), intellegitur, Heracleotas permagna tum classe con- flixvisse, regulum véro non nisi strategematis quibusdam cavisse, ne sui ipsius trierarchi et milites ad hostem transfugerent. Etenim Satyrus, Bospori Cimmerii regulus, qui in obsidione Theodosiae perierat ¹*), Leuconem filium per XL annos successorem habuit(Ol. 96, 4 106, 3.= 393 354 a. C.)*). Is quod patri non contigerat, perfe- cit; Theodosiam, Milesiorum coloniam opulentissimam¹²), quam Heracleotae cumque jis, ut suspicor, Chersonesitae per Tynnichi cujusdam dolum liheraverant, nescimus quo pacto, in dicionem suam redegitꝰ*). Alia fortasse fuit Heracleotarum adversus Bosporanos expeditio, cujus mentionem facit Pseudo-Aristoteles G), in quam missis XL navibus singulare quoddam negotiationis exemplum ediderunt. Sed ejusmodi cum Bosporanis discordias simultatesque non per ea quae insecuta sunt tempora exercebant Heracleotae, quod ut credamus eo potissimum adducimur, quod in Me- mnonis Excerptis*³), qui accuratissime res Heracleotarum perscripsit, de hac re nihil re- fertur. Immo postera actate pacis quandam atque amicitiae condicionem Heracleotis eorumque colonis cum Bosporanis intercessisse, ex iis conficitur, quae Diodorus**) memoriae prodidit: Eumelum regulum(Ol. 117,3 118, 4.= 309 304 a. C.), quum et

4⁵) De Republ. II. 4. 4⁶) Strategem. V. 23; VI. 9.§. 3 et 4. ⁴⁷) Harpocration Lex. v. Oeodοοα. Schol. Demosth. T. II. pag. 79 R. Ceterum Boeckhius I. c. pag. 95 Satyrum et Leuconem ideo aggressos esse Theodosiam conjicit, quod exsules recepisset Bosporanos, cujus rei auctorem Ano- nymum LPeripli P. E. laudat, ed. Huds. pag. 5. 4⁸) Diodor. XIV. 93. Clinton Fasti HHellen. Appen- dix XIII. Boeckh. Corp. Inscr. Vol. II. p. 91 sq. et 96. 4⁴³⁹) Strabo VII. 309. Arrian. Peripl. P. E. p. 20. Anonym. Peripl. P. E. p. 5. ³°) Leuconis regno Theodosiam tribuunt Demosthenes Lept. p. 466; p. 27 ed. Fr. A. Wolf et Strabo VII. p. 311. ³½¹) Oeconom. L. II. p. 284. ³²) Photius Bibl. Cod. 224, Memnonis historias excerpsit a libro IX ad XVI, quibus libris tempora a Clearchi tyrannide usque ad Brithagorae mortem(h. e. 364 46 a. C.) continentur, ck. Memnonis Hist. Exc. ed. Orellii 1816, et Specimen meum primum p. 18-20. ³³) Diodor. XX. 25.