Aufsatz 
De rebus Chersonesitarum et Callatianorum : Abhandlung / [Heinrich L.] Polsberw
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6 Chersonesum rapta apud Graecos ferebantur fabulas divulgavisse*). Ex his omnibus, quae hucusque disputavimus, efficitur, non esse quod Heracleam Chersonesum re- centiorem Herodoto judicemus; quamquam hoc fortasse concedi potest, ejus aetate nondum tantas opes tantamque celebritatem assecutos fuisse Chersonesitas, ut pere- grinatorem Taurorum oras praetervchentem in se convertere posset.

§. 4. De causis deducendae Chersonesi coloniae. Heraclea Ponti a Megaren- sibus, Tanagraeis aliisque Boceotis Mileti ut videtur auspiciis deducta, et servitute Mariandynorum genti injuncta ¹¹) et ubertate agrorum et quaestuosa mercatura brevi tempore, ut Justinus ait, magnis opibus paratis ad magnam in Ponto potentiam evecta fuit. Ab Heracleotarum vero civitate coloniam in Chersonesum Tauricam de- ductam non tam propter nimiam incolarum frequentiam esse, aut propter continuas seditiones domesticas, quam propter mercaturae amplificandae studium, ex hoc po- tissimum probabiliter confici potest, quod ipsis Heracleotis, quum magnas in Marian- dynia Sangarium inter et Parthenium possessiones multaque castella, emporia, oppida haberent, ad haec omnia praesidiis firmanda et a crebris barbarorum incursionibus defendenda pariter atque ad Mariandynorum gentem coercendam tanta semper co- pia hominum opus erat, ut incremento magis eorum consulere quam migrationem concedere deberent. Accedit quod Heracleotae opportunitate situs, a Sinope, Chal- cedone, Byzantio aliisque, quarum hic locus non capit recensionem, urbibus merca- tura florentissimis haud nimis remoti, et propriis suae regionis bonis, in quibus tri- buendis natura utique fautrice gaudebant, ad merces commutandas haud ita multo post quam ex Graecia profecti in Ponti ora sedem fixerunt, excitati esse putandi sunt. Denique si qua seditio domestica partem Heracleotarum ad Tauros submovis- set, haud facile amicitiae vinculo et foederis condicione ab antiquo usque tempore Chersonesitas cum Heracleotis conjunctos fuisse legeremus. Ceterum quod o ra- culi jussu colonos Chersonesum Tauricam petivisse traduntur Heracleotae et Delii, paucis monuisse satis erit, eandem oraculi quum in aliis plerisque Graecorum colo- niis*³), tum in ipsa Heraclea Ponti*) et Callatide) deducendis fuisse auctoritatem. Et quod Delii Heracleotis fuisse socii dicuntur, non mirum videbitur, si quis non alias magis quam Ponti Euxini oras a barbaris ferocibus bellandique et praedandi cupidis habitatas fuisse consideraverit, quos Graeci ut domarent atque coercerent, colonos in illas regiones vel statim ab initio prae ceteris numero amplos miserunt vel incre-

⁴⁰) Ab iisdem Heracleotis de Hercule quoque et de Argonautis fabulas permultas excogitatas, alias immutatas esse, O. Müllerus docuit in Prolegom. Mythol. P. 172, Orchomen. p. 292 sqq. ¹¹) Plato Legg. VI. p. 623. Strabo I. c. Athenaeus Deipnos. VI. 263. d. Eustath. ad II. x. p. 1090. 53. ed. R; 6. p. 295. Phavorinus v. Oeodwxovra. Photii Lex. KA4αοιντ⁴ασ Pollux III. c. 8. 83. Hesych. v. wo- οοous. Cfr. Specimen primum de reb. Heracl. p. 35-45.) Cfr. Specimen primum p. 32 et 33. Adde Spanhemii ad Callimach. hymn. in Apoll. p. 211. Hüllmann de Apolline civitatum auctore, et Pietrowski de gravitate Delph. I12. sqq. ⁴³) Justin. XVI. 3. 4⁴) Secymni Chii Fragm. p. 15.