5
quum idem V. D., ut hanc suam sententiam expediat, Herodoti verba: rν*αρ ϑς‿ ϑeʒάG⁵ uorx raντννν(riy HNaνινο) rS Oυουοι, deᷣ⸗σννυο αἀάντο aνοο Iqp‿ꝓεωνεαeν Ayauαωeνονο etvæk, ita explicat, ut potuisse auctorem a Scythis hanc gentis Tau- ricae opinionem compertum habere censeat: quaestionem moveamus necesse est, unde Scythae habuerint, quae de Iphigenia peregrinantibus referebant, vel potius, quomodo Tauri suam deam cum Agamemnonis filia comparare potuerint, nisi Graeci ipsi qui- dam talia, ut solebant, barbaris imposuerint atque inculcaverint. Sed quinam fuerunt illi Graeci? A Milesiis, quos jam seculo VIII a. C. in Pontum navigasse in ejusque oris emporia, portus, oppida condidisse notum est, a Milesiis et ceteros Graecos, qui apud Tauros esset deorum cultus, comperisse, et Tauros de Artemide et Iphigenia fabulam accepisse, plerique omnes, qui nostra aetate de hac re scripserunt, obti- nent*⁴). At si verum est, quod viri docti affirmant, jam ab eo inde tempore, quo Milesii Pontum tum Axenum navigare coeperunt, permulta alia ab his ipsis potissi- mum de Ponii regionibus et accolis, de Argonautarum stationibus, de Achille in Leuce insula cum Iphigenia conjuncto, quaeque alia laetum antiquitatibus Graecorum genus incertae vetustati affinxit, in Graecia divulgata esse: mirari profecto debemus, quod, quae de Tauris de eorumque numine cum Artemide consociato testimonia habemus, ea aetatem non superant poetarum tragoediae principum et Herodoti Halicarnassen- sis. Itaque ut Müllerus suspicatur, non Milesiis solis, sed Aeginetis quoque laudem deberi Ponti quasi detecti et Graecorum numinum cullu exornati“s), ita Dorienses equidem ex Megaris potissimum, qui et ipsi satis multas ab antiquo inde tempore colonias in Propontide et Ponto condiderunt*), plus quam Milesios aliosve Iones ad Artemidis cultum ipsis peculiarem ²⁸), aut nomen saltem in longinquis barbarorum terris circumferendum contulisse arbitror. Hoc posito atque concesso, quidni sta- tuamus, Heracleotas potissimum Ponti a Megarensibus profectos**)— quae Graecis semper fuit diversorum deorum eodem nomine consociandorum cupido— Tauricae deae nomen, quod si non per suos ipsorum in Chersoneso colonos, per mercatores tamen opibus illius tractus adlectatos dudum cognoverant, ad Dianae cultum tra- duxisse eosque imprimis multas illas quae de Artemide Taurica deque Iphigenia in
3⁵) O. Mäller Dor. I. 385. Boeckh. Corp. Inscr. Vol. II. p. 90. ³⁴) Jam Arctinus Milesius, qui VIII. seculo vixisse putatur, Achillem a Thetide ex rogi flammis in Leucen insulam transvectam esse tradidit. Conferatur Köhleri Mémoire sur les iles et la course consacrées à Achille ete. et O. Mül- leri hujus libri censura in Götting. Gelehrt. Anzeig. 1832. p. 751. ³⁷) Astacus condita teste Eusebio est Ol. 17; Chalcedon Ol. 26, 2; Byzantium Ol. 30, 3; Selymbria ante Ol. 26; Heraclea Ol. 55, 1. 28) Megaris templum Artemidis erat ab Agamemnone conditum, et 7σν τπ Tpiysvsae. Pausan. I. 34, 1. O. Müller Dor. I. 383. 35) Xenoph. Anab. VI. 1. Arrian. Peripl. P. E. p. 14. ed. Huds. Dio- dor. XIV. c. 32. Eustath. ad Dionys. Perieg. 787. Schol. Apollon. Rhod. ad Argon. II. 351. 746. 843. 745. ubi Ephorus laudatur, qui Boeotos Megarensibus addit pariter atque Scymnus Chius v. 231., Pausan. V. 26., Justin. XVI. 3., Steph. Byz. v. Idνsdos, Suidas v. Houlei⁶-s.


