Aufsatz 
De versu glyconeo, eine metrische Abhandlung / von [Leopold H. J.] Selckmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

nεm τιι⁶σα,»εεοεος εeναωυν, nam quum hic versus ordinem dactylicum logaoedicum in arsi finientem sequatur, non potest fieri, ut ipse ab iambo incipiens cum illo coniungatur. Maxime vero per- spicuum est versus initium in Eurip. lon. 455. 475. Soph. Phil. 1176., ubi Philocteti canticum Chorus interpellit; neque minus in Eurip. Suppl. 1008 1031., ubi, ut fit, bacchio praemisso Glyconei systematis exordium indicatur; cf. Soph. Aiac. 1184. Oed. Col. 123. Praeterea, quod certissimo est documento, nec in his, neque in reliquis locis, si ab iambica baseos forma Glyconeum versum vel systema incipere statuimus, usquam cogimur medium dirimere vocabulum. Quare etiamsi in iis, quos omisi, locis non item aliae ordiendi versus significationes accedunt, hoc tamen legi a me propo- sitae haudquaquam obstat. At unus locus Iphig. Aul. 564. iam p. 12. allatus adver- satur, quum post antecedentis Glyconei ultimam solutam continuari rhythmum necesse sit. Ibi igitur, ne inopportuno loco discerpere versum cogamur, non iambice sed tro- chaice metiri debebimus basin dactylicam, similiter ac postea in Pherecrateo eiusdem fabulae 1032. 1053. vid. p. 9. Duo alii loci, Eur. Hel. 1316. 1323, qui propter apo- strophum in fine praccedentis versus positum resistere videntur, tantum abest ut sani sint, ut vehementer requirant criticorum medelam. Postquam igitur exposuimus, his formis:

uti potuisse poetas in condenda duplici polyschematistorum basi, iam poscat fortasse aliquis, ut exemplorum multitudine demonstrem, quaenam illarum revera in iis, quae spectanda mihi sumserim, carminibus reperiantur. Cui quidem cur non satisfaciam, has habeo causas, quod enumerare omnes formas longum est, pleraeque vero et ubique occurrunt et ob alias rationes a me iam allatae sunt aut afferentur; praeterea quia tum ab Herm. de metr. p. 223 seqq., tum a Gaisf. in not. ad Hephaest. p. 355 seq. ingens collecta est exemplorum copia, quamquam non omnia probaverim. Ut tamen quodammodo defungar officio meo, eas formas abponam, quibus poetae omnino vi- dentur abstinuisse:

X X△ X X X X✕ X N¼½ 5. 2 u SÖS S=SSIn O-=Oℳ

praeterea, ubi trochaicac basi iambica respondet, hi sunt loci: Eur. Or. 822. 827. ex Seidl. scriptura d. verss. dochm. p. 262. Iphig. Aul. 546. 561., quamquam Herm. El. d. m. p. 542. utrumque versum exaequari vult recepta Marklandi emendatione. Reliduum est, ut polyschematisti quoque Glyconei arsin utram que sub- inde solutam esse ostendam. Quod qua ratione statui possit, ex iis, quae de vul- garis Glyconei soluta arsi dactylica et finali exposita sunt, satis elucet. Sed raro ve- periuntur exempla talis licentiae, eaque parum tuta ob lectionis varielatem. Accedit huc, quod, ubi secundam basin trochaeus vel tribrachys obtinet, ibi prima arsis soluta speciem praebere potest Glyconei primitivi, cuius altera arsis vel utraque soluta sit,