24
velut Eur. Bacch. 125., ubi tamen apta vocabulorum pronuntiatio polyschematistam haberi formam declarat. Priorem arsin solvisse videtur Eurip. Iphig. Aul. 765. Iphig. Taur. 1070., cuius antistr. 1087. longam opponit duabus brevibus syllabam; quam et ipsam strophicus habet, si cum Marklando 1oGv legimus pro 10ν. Idem responsionis genus occurrit in Glyconeis ab initio mutilis Helen. 1311. 1329.; nisi vocem d'ed in stroph. ³νοο ²⁷⁷⁶‿(⁷⁵ pronuntiari mavis. Neque certius est exemplum finalis arseos solutae Eur. Or. 830 seq., quos coll. stroph. ita dimetiare:
X
SSee=S
nam aliter hi leguntur apud Herm. El. d. m. p. 541., aliter apud Seidl. d. vv. dochm. p. 262.; ubi insuper stroph. v. 826. transpositione vocabulorum sanatur. Eandem so- lutionem continet Iphig. Aul. 1077. supra iam adscriptus. Ceterum observa connecten- dos esse hos polyschematistos cum sequenti quemque ordine, secundum eam rationem, quam p. 13. attulimus; ubi inter vulgares Glyconeos unum omisimus exemplum satis memorabile, Eur. Helen. 1308. 1326., qui versus etsi non possunt coniungi sequenti- bus ob iambicum horum exordium, tamen ultimam habent solutam; quam rem ut ex- pediamus, accuratius perpensis illis brevibus syllabis non dubitamus, quin, quum nullo fere negotio coalescant in pronuntiando duae finales vocum Oεαmνιοννσοσν et νυνυσσεα syllabae, hae ipsae vel in versus fine pro una longa poni potuerint.
Sed haec hactenus. Nunc afferam unicum, quem sciam, locum Eur. Herc. fur. 781. ubi propter nomen proprium, ut videtur, duas breves theseos dactylicae in unam longam contractas reperimus. Postremo polyschematisti quoque, in versus fine positi, ultimam admittunt ancipitem; quod et per se versus notioni esse consentaneum p. 14. exposuimus, et his probatur exemplis: Eur. Or. 803. 815. Suppl. 960. 968. Iphig. Taur. 1058. 1075. Ilelen. 1316. 1334. Herc. fur. 663. 677.
Haec de Glyconei versus forma habui, quae dicerem; nunc scribendi finem facio, non quo omni exhausta materia nihil, quod disputari practerea possit vel de- beat, reliqui esse censeam, sed ne modum excedam huic scriptioni constitutum. Quare omittenda duxi, quae exponi debebant de poetarum usu ac ratione, quos hoc metro ita usos fuisse animadvertimus, ut vel singulos inde versus conformarent, vel alios ordines ei adnecterent, vel iterato co systemata conficerent, vel denique integras strophas quasi exaedificarent. Sed omissa etiam uheriore harum rerum expositione, ex iis tamen, quae obiter de disiungendis connectendisque ordinibus disputavi, per- spicuam fore spero rationem eam, quam de iis rebus disserenti sequendam esse existimem.
Selekmann.


