21
In qua re quam sequaris ralionem, ex iis apparet, quae de iambicae baseos usu supra saepius indieavimus, mox uberius disseremus. Nam quum nisi in versus vel systema- tis initio iambicam baseos formam nusquam esse positam constet, ibi tantum iambica mensura uti licebit, ubi accesserint alia ordiendi versus indicia, qualia sunt hiatus post antecedentia admissus, vel syllaba anceps, vel plenior interpunclio. Quare hoc ipso argumento antea usi sumus, ut ante iambicam primitivi Glyconei basin disiungi versus comprobaremus. Sed ita fieri necesse est, quum ea sit iambi natura, in arseos theseosque consecutione posita, ut adscendat et exsurgat; quapropter exordiendo qui- dem rhythmo maxime videtur idoneus, continuando autem alienissimus. Jam vides simul, cur eum removi a secundo baseos in polyschematistis Glyconeis loco, ubi pla- cide procedere rhythmum, non vehementer excitari aut subsilire oporteat. Ut igitur ordine quodam de iambicae baseos usu exponam, primum eos locos expediam, ubi secunda polyschematistorum basis iambicam videtur mensuram praebere; deinde exemplis affirmem ea, quae modo statui de iambica basi aut versum aut systema incipiente. Ac primum quidem in hac forma:.
— 2 7 -=—=—
quae passim reperitur, noli polyschematistum agnoscere Glyconeum. Nusquam enim duplicata basis ullius formae respondet illi dipodiae iambicae, quam choriambo sae- pius praemissam esse animadvertimus. Vid. Eurip. Helen. 1451 scqq. Hercul. fur. 745 sedq. Neque ubi cum Glyconeis consociatus apparet ille rhythmus pro Glyconeo est censendus. Idem enim Aeschyl. Choëph. 51. 62. transitum praebet ab iambico numero ad Pherecrateum, Sophocl. Philoct. 1121. 1144. ab anapaestico numero ad choriambos stropham claudentes. Eurip. Phoen. 236. Herc. fur. 661. Aristoph. Nub. 571. 603. praeparat quodammodo sequentes Glyconeos. lam aliam consideremus
formam:
* 4 —— P— η/
i. e. choriambici dimetri, in qua secundum baseos locum obtinere iambus videri pos- sit, praegresso trochaeo vel tribracho. Sed ne choriambicum rhythmum cum Gly- coneo confundamus, vetat nos poetarum usus, qui nunquam pro priori choriambo duplicem basin substituerunt. Occurrunt tamen dimetri illi choriambici inter Glyco- neos; cf. Eurip. Suppl. 1001. 1024. Orest. 822. 827. ex Herm. lectione in El. doctr. metr. p. 541. proposita. Denique ubi in secunda baseos sede invenimus dactylum, ibi iambica mensura abstinendum est; neque habemus, quo alio referamus hunc dactyli usum, nisi ad illam, quam sibi sumsit Euripides, licentiam, ab Aristophane iam risui expositam, dum ipse ea utebatur Ran. 1323. Reperies tales versus Iphig. Aulid. 1076,
ubi ego sic distinguendum censeo:


