Aufsatz 
De versu glyconeo, eine metrische Abhandlung / von [Leopold H. J.] Selckmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

in systematum modum pluries iteravit; quibus claudendis, id quod mireris forsitan, pleni Pherecratei sunt additi in Avib. 1735 seq. 1741 seq. Alibi vero eadem syste- mata mutilis ab initio Pherecrateis clauduntur; vide Equitt. 1144 sedq. Pac. 856 sedq. et saepius in hac fabula.

Sed redeo ad polyschematistam Glyconei mensuram; quam et ipsam variatam esse et baseos mutationibus et longarum solutione nunc demonstrabo. Ut igitur a basi duplici initium faciam, monendi sunt lectores eorum, quae de varia simplicis forma supra exposui. Ac primum dictum est, trochaeum efficere basin, qui ob irrationalem naturam cum spondeo, arsique soluta cum tribracho et anapaesto permutari queat; deinde iambum pro basi esse admissum, cui spondeus irrationalis, nec non tribrachys et dactylus respondere possint. Octo igitur baseos simplicis formae hae sunt:

X✕ X 2 1

)½O= 8½o ½U¼sBs

2 quarum priores quatuor trochaicae, posteriores iambicae sunt mensurae. Hae omnes in polyschematistis primam baseos sedem obtinere possunt, alteram vero priores tan- tum quatuor, nam posteriores quatuor quum a thesi incipiant, basin sequi nequeunt. Inde duplicis baseos triginta duae figurae exorientur, si unamquamque illarum octo formarum composueris cum quaque ex prioribus quatuor. Maiorem autem etiam va- rietatem polyschematisto Glyconeo intulerunt poetae, quum in antistrophicorum basi non eandem ubique mensuram servarent, sed alii aliam opponerent; quam licentiam in vulgari quoque Glyconeo admissam esse iam exposuimus. In qua quidem re ita versabantur, ut aut priorem basin retinere iuberent suam formam permutata altera, aut alteram permutata priore, aut utramque basin variarent. Itaque si priores bases in antitheticis ad amussim sibi respondent, dignosci non possunt illae formae, quae ab eodem quidem sed dupliciter metiendo pede incipiunt. Sin eaedem bases permu- tationem quandam patiuntur, trochaicum habeant necesse est rhythmum, ubi opposita baseos forma mensuram aperte trochaicam sequitur, ut in his:

X x 22 xX 8S=ͤ=

iambice vero erunt metiendae, ubi in antistrophicis respondet iis forma aperte iam- bica, velut in his:

1 2. X 2 =ESe=SXSSSS E, S 8

Quamquam est, ubi trochaica basis iambicae videri possit opposita; quale respon- sionis genus in vulgaribus quoque Glyconeis obvium esse p. 6. demonstravimus. Sed ubi illis baseos formis, quae duplicem mensuram patiuntur, nec perspicue trochaica, neque iambica, sed eiusdem ancipitis mensurae opponuntur, haesitabis utrum ad

trochaei an iambi normam eas metiaris; quod his signis exprimi potest: X

,,. Uees'

X✕ 4 2

8;,