Aufsatz 
De versu glyconeo, eine metrische Abhandlung / von [Leopold H. J.] Selckmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

nunquam, Sophocles raro, saepius Euripides sint abusi, haec ipsa res Aristophanem commovisse videtur, ut eandem vicdelicet risui Op eekaruns aliquoties imitaretur. Quare ubicunque tales ordines, ab initio una syllaba destituti cum versibus aperte Glyco- neis copulantur, ibi Glyconeis arbitror eos esse adnumerandos. Ubi vero aut sin- guli occurrunt aut omnino dubitari potest de Glyconea vicinorum mensura, ibi illos pro Glyconeis habere non ausim. Interdum etiam est, ubi adnexi prioribus aliter possint constitui. Reperiuntur autem illi Glyconei quasi dνκέιααοι prioris formae in Sophocl. Oed. Reg.; in stropha solis composita Glyconeis versibus, cuius primum systema v. 1179. 1190. et secundum v. 1181. 1193. talis Glyconeus incipit, ultimumque claudit similis Pherecrateus. Hoc exemplum est ex iis, quae Hermannus in Elem, doctr. metr. p. 556. commemorat. Sed quod idem I. c. apponit ex Oed. Reg. 468 seqqj. non magis pracbet Glyconeos, quam ex Oedip. Colon. 1048 seqq. citatum; nam in neutro carmine vix ullum apparet Glyconeorum vestigium. Quare utrobique tres in unum versum coniungere malim huius formae:

1 7 S

1 D½U

Neque in Euripideis locis ibi allatis Glyconeos agnoscere possum, quum aliter distin- suendum esse sit verisimilius. Plerumque autem mutilos illos ordines evitabimus, si caute ac circumspecte in disponendis versibus versabimur. Ex Euripidis tragoediis duos tantum locos certo huc pertinere arbitror, Hercul. furent. 673. 687. ubi post systema aperte Glyconeum hic versus sequente Pherecrateo o apte finit stropham. Alter locus est ex Heraclid. 377., qui exorditur ultimum systema epodi, ab Erfurdtio in ca- tal. lectt. hibern. Regiom. a. 1812 1813 cum summa verilatis specie ad Glyconeorum normam digesti. Saepius paullo occurrit polyschematisti Glyconei forma initiali syl- läba minuta. Sed quos Seidlerus de verss. dochm. p. 261 seq. et ad Eurip. Iphig. Taur. 1070.(1069. ed. Matth.) percenset versus, eorum plerique aut praegressis aut sequen- tibus coniungendi esse aliamque mensuram postulare videntur, quam hic apponere longum est. Ad illud vero exemplum hi tres tantum loci sunt referendi: Eurip. He- len. 1491. 1508. Iphig. Taur. 1069. 1086. Iphig. Aulid. 544. 559. His addi possunt Eurip. Electr. 709. 722. Suppl. 959. 967. Hippolyt. 144. sequente adsumto, ut sit mutilus cum expleto Glyconeo polyschematisto, quibus respondent 154 seq. Pari, modo 147. cum sequente connectendi, et antistrophici 457 seq.; neque aliter Iphig. Aulid. 796 seq. lon. 116 seq, 1314 seq. Pragterea vide Helen. 1303. 1321. modo antistrophi- cus sit sincerus; 1310 seq., 1328 sed., ubi iidem versus se excipiunt Hercul. fur. 768. 775. et oppositi 785. 792. Bacch. 824. 835. cum antitheticis 845. 856. Pherecrateos denique prima syllaba carentes legimus in Sophocl. Oed. Reg. 1189. 1200. Philoct. 709. 719. 1178. et in Eurip. Heraclid. 749. 760. Bacch. 818. 839. ex Herm. versuum distinctione. In omnibus his locis mancos illos versus invenies aut incipientes aut finientes Glyconeorum systemata, aut iisdem interpositos, ita ut de vera eorum natura

dubitari non possit. Aristophanes postremo non admiscuit hos integris Glyconeis, sed 3*